Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
276
Einzelbild herunterladen
 

27 G

T. LIVII [U. C. 581. A. C. iGH.] _

donum dici triginta millia armatorum esse. Si Ap.Claudio circa Lychnidum salis validus exercitus fo-ret, potuisse ancipiti bello distinere regem: nunc etAppium, et quod cum eo praesidii sit, in summo peri-culo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mitta-tur, aut illi inde deducantur. Ad classem se e castrisprofectos , sociorum navalium partem morbo audisseabsumptam; partem, maxime qui ex Sicilia fuerint,domos suas abisse, et homines navibus deesse: qui sint,oreque stipendium accepisse, neque vestimenta habere.Eumenem classemque eius, tanquam vento allatasnaves, sine causa et venisse, et abisse: nec animumeius regis constare salis visum. Sicut omnia de Eu-mena dubia, Attali egregie constantem fidem nun-tiabant.

XXI. Legatis auditis, tunc de bello referre seseL. Aemilius dixit. Senatus decrevit, ut in octo legio-nes parem numerum tribunorum consules et populuscrearent: creari autem neminem eo anno placere,nisi qui honorem gessisset. Tum ex omnibus tribuniimilitum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedo-niam, quos eorum velit, eligat, et ut, sollenni Latina-ram perfecto, L. Aemilius consul, Cn. Octavius prae-tor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscan-tur. Additus est his tertius L. Anicius praetor, cuiusinter peregrinos iurisuictio erat. Eum in provinciamIllyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedereplacuit. Delectus cura C. Licinio 'consuli impositiIs septem millia civium Romanorum ei equites du-centos scribere iussus; et sociis nominis Latini se-ptem millia peditum imperare, quadringentos equi-tes; et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciamliteras mittere, ut sexcentos equites conscriberet.Hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore |mittere in Macedoniam iussus: neque in ea provin-cia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut se-