Lrn.XLlV.CAP. 13. 14. [U.C.583.A.C.iGi).] 2G0
populatores non sine vulneribus hostium luctae sunt.Circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, si-tum urbis contemplantes, si qua parte tenture autopere aut vi possent. Fama fuit, per Cydantem Cre-tensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tra-ctatas inter Eumenem et Persea conditiones amici-tiae. Ab Demetriade certe abscessum est. Eumenesad consulem navigat: gratulatus, quod prospere Ma-cedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Mar-cius Figulus praetor, parte classis in hiberna Scia-thum missa, cum reliquis navibus Oreum Euboeaepetit; eam urbem apttissimam ratus, unde exerciti-bus, qui in Macedonia, quique in Thessalia erant,mitti commeatus possent. De Eumene rege longediversa tradunt. Si Valerio Antiati credas, nec classeadiutum ab eo praetorem esse, quum saepe eum li-teris arcessisset, tradit; nec cum gratia ab consuleprofectum inAsiam, indignatum, quod, ut iisdem ca-stris tenderet, permissum non fuerit: ne ut equitesquidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret,impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius etremansisse apud consulem, et sinceram eius fidemaequali tenore egregiam que operam in eo bello fuisse.
XIV. Dum bellum in Macedonia geritur, legatiTransalpini ab regulo Gallorum (llalanos ipsius tra-ditur nomen; gentis, ex qua fuerit, non traditur) Ro-mam venerunt, pollicentes ad Macedonicum bellumauxilia. Gratiae ab senatu actae, muneraque missa,torquis aureus duo pondo, et paterae aureae quat-tuor pondo, equus phaleratus, armaque equestria.Secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream,ex viginti millibus Philippeorum factam, in curiamintulerunt: petenlibusque iis, ut id donum in cellaIovis Optimi Maximi ponere, et sacrificare in Capi-tolio liceret, permissum: benigneque amicitiam re-novare volentibus legatis responsum, et binum mil-