23S
T. LIVIT [U. C. 5S2.A. C. 1? o.]
vocati; quorum legatio ipso introitu, ob id qnndMictio princeps eorum pedibus captus lectica est in.trolatus, ultimae necessitatis extemplo visa res: inqua ita affecto excusatio valetudinis, aut ne ipsi qui.dem petenda visa foret, aut data petenti non esset.Quum sibi nihil vivi reliquum, praeterquam linguamad deplorandas patriae suae calamitates, praefatusesset, exposuit civitatis primum suae benefacta, etvetera, et ea,quae Persei bello praestitissent ducibusexercitibusque Romanis: tum quae primo C. Lucre-tius in populares suos praetor Romanus superbe,avare, crudeliter fecisset: deinde quae tum quummaxime L. Hortensius faceret. Quemadmodum omnia ■tibi, etiam iit, quae patiantur, tristiora, patienda esseducant potius, quam fide decedant; sic, quod ad Lu-cretium Hortensiumque attineret, scire, tutius fuisseclaudere portas, quam in urbem eos accipere. Quiexclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam,Aenum, incolumes esse: apud se templa omnibus orna-mentis compilata ; spoliaque sacrilegii C. Lucretiumnavibus Antium devexisse, libera corpora in servitu-tem abrepta, fortunas sociorum populi Romani dire-ptas esse, et quotidie diripi. Nam, ex instituto C. Lu-cretii , Hortensium quoque in tectis hieme pariter at-que aestate navales socios habere, et domos suas plenasturba nautica esse; versari inter se, coniuges, libe-rosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit, nequefacere.
VIII. [10.] Arcessere in senatum Lucretium pla-cuit, ut disceptaret coram, purgaretque sese. Cete-rum multo plura praesens audivit, quam in absentemiacta erant; et graviores potentioresque accessereaccusatores duo tribuni plebis, M’. luventius Thalnaet Cn. Aufidius. Ii non in senatu modo eum lacera-runt, sed in concionem etiam pertracto, multis obic-etis probris, diem dixerunt. Senatus iussu Chalci-