Lie. XLII. Ca p.62. 63. [U.C. 581 .A. 0 . 171.3 221
foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippuspater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset.Seque finiri bellum magnificentius, quam ab tam me-morabili pugna; neque spem firmiorem pacis perpe-tuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Roma-nos molliores factura sit ad paciscendum. Quod siRomani tum quoque insita pertinacia aequa asperna-rentur, deos hominesque et moderationis Persei, et il-lorum pervicacis superbiae, futuros testes. Nunquamab talibus consiliis abhorrebat regis animus. Itaqueplurium assensu comprobata est sententia. Legati,ad consulem missi, adhibito frequenti consilio, auditisunt. Pacem petiere, vectigal, quantum Philippuspactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes;urbibus, agris, locisque, quibus Philippus cessisset;cessurum primum. Haec legati. Summotis his, quumconsultarent, Romana constantia vicit in consilio.Ita tum mos erat, in adversis vultum secundae fortu-nae gerere, moderari animos in secundis. Responderiplacuit, Ita pacem dari, si de summa rerum liberumsenatui permittat rex de se deque universa Macedoniastatuendi ius. Haec quum renuntiassent legati, mi-raculo ignaris moris pertinacia Romanorum esse;et plerique vetare, amplius mentionem pacis facere:ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Per-seus hanc ipsam superbiam, quippe ex fiducia viriumesse, timere: et, summam pecuniae angens, si pretiopacem emere posset, non desfitit animum consulistentare. Postquam nihil ex eo, quod primo respon-derat, mutabat, desperata pace, ad Sycurium, undeprofectus erat, rediit, belli casum de integro tenta-turus.
LXIII. Fama equestris pugnae, vulgata perGraeciam, nudavit voluntates hominum. Non enim solum,qui partis Macedonum erant, sed plerique, ingenti-bus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim su-