Lin.XLIl. Cap. 14.15. [U.C.5So.A.C.i 7 j.] 17S
deprecatio legatorum respuebatur: et exasperavitanimos ferocia nimia Harpali, qui princeps legatio-nis erat. Is, Velle quidem et laborare, dixit, regem,ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fideshabeatur: ceterum,si pervicacius causam belli quaerivideat, forti animo defensurum se. Martem commu-nem esse, et eventum incertum belli. Omnibus civita-tibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Perseilegati, quid Eumenes in senatu egisset: et propteradventum eius, quem moturum aliquid rebantur,miserant pleraeque civitates, alia in speciem praefe-rentes, legatos. Et legatio Rhodiorum erat, ac Sa-tyrus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatemquoque suam Persei criminibus iunxisset. Itaqueomni modo per patronos hospitesque disceptandicum rego locum in senatu quaerebat. Quod quumnon contigisset, libertate intemperantius invectus inregem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodiosconcitasset, graviorque Asiae esset., quam Antiochusfuisset; popularem quidem ac gratam populis Asiae(nam eo quoque ian: favorPersei venerat)orationemhabuit: ceterum invisam senatui, inutilemque sibi etcivitati suae. Eumeni vero conspiratio adversus eumfavorem apud Romanos fecit. Ita omnes ei honoreshabiti, donaque quam amplissima data, cum sellacuruli atque eburneo scipione.
XV. Legationibus dimissis, quum Harpalus,quan-ta maxima celeritate poterat, regressus in Macedo-niam, nuntiasset regi, nondum quidem parantes bel-lum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facileappareret, non dilaturos; et ipse, praeterquam quodet ita credebat futurum, iam etiam volebat, in florevirium se credens esse. Eumeni ante omnes infestuserat: a cuius sanguine ordiens bellum, EuandrumCretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres,assuetos ministeriis talium facinorum, ad caedem