l(iS
T. LIVII [U. C. 58 o. A. C. 172.]
sentes honoris deorum primum causa, deinde et suialiquo tamen respectu, decernerent. Nihilo leniori-bus, quam absens, senatorum aliquot orationibus in-crepitus, neutra impetrata re, in provinciam redit.Altor consul Postumius, consumpta aestate in reco-gnoscendis agris, ne visa quidem provincia sua, co-mitiorum causa Romam rediit. Consules C. Popil-lium Laenatem, P. Aelium Ligurem creavit. Prae-tores exinde facti C. Licinius Crassus, M. luniusPennus, Sp. Lucretius, Sp. Cluvius, Cn. Sicinius, C.Memmius iterum.
X. Eo anno lustrum conditum est. Censoreserant Q. Fulvius Flaccus, A. Postumius Albinus. Po-stumius condidit. Censa sunt civium Romanorumcapita ducenta sexaginta novem millia et quindecim.Minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consulpro concione edixerat, qui socium Latini nominis eiedicto C. Claudii consulis redire in civitates suasdebuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suiscivitatibus censerentur. Concors et e republica cen-sura fuit. Omnes, quos senatu moverunt, quibusqueequos ademerunt, aerarios fecerunt, et tribu move-runt: neque ab altero notatum alter probavit. Ful-vius aedem Fortunae Equestris, quam proconsulisHispania, dimicans cum Celtiberorum legionibus,voverat, annos sex post, quam voverat, dedicavit: etscenicos ludos per quatriduum , unum diem in circofecit. L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum,eo anno mortuus est. I11 locum eius suffectus A.Po-stumius Albinus. Locustarum tantae nubes a marivento repente in Apuliam illatae sunt, ut examinibussuis agros late operirent. Ad quam pestem frugumtollendam Cn. Sicinius praetor designatus, cum im-perio in Apuliam missus, ingenti agmine hominumad colligendas eas coacto, aliquantum temporis ab-sumpsit Principium insequeutis anni, quo C. Popil