Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
161
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XL1I. C,n-. 1. 2. [O.C. 579 .A.C. 173 .] 161

inili 1 , praesto essent. Ante hunc consulem nemo un-quam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit. Ideomagistratus mulis tabernaculisque et omni alio in-strumento militari ornabantur, ne quid tale impera-rent sociis. Privata hospitia habebant; ea benignecumiterque colebant: domusque eorum Romae hospi-tibus patebant, apud quos ipsis deverti mos esset.Legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iu-menta per oppida, iter qua faciundum erat, impera-bant: aliam impensam socii in magistratus Romanosnon faciebant. Iniuria consulis, etiamsi iusta, nontamen in magistratu exercenda, et silentium, nimisaut modestum, aut timidum Praenestinorum, ius,vclut probato exemplo, magistratibus fecit gravio-rum in dies talis generis imperiorum.

II. Principio huius anni legati, qui in AetoliamctMacedoniam missi erant, renuntiarunt, sili conve-niendi regis Persei, quum alii abesse eum, alii aegrumesse, falso ulrumque, fingerent, potestatem non fa-ctam. Facile tamen apparuisse sibi, bellum parari,nec ultra ad arma ire dilaturum. Item in Aetolia se-ditionem gliscere in dies, neque discordiarum princi-pes auctoritate sua coerceri potuisse. Quum bellumMacedonicum in exspectatione esset, priusquam idsusciperetur, prodigia expiari, pacemque deum petiprecationibus, qui editi ex fatalibus libris essent,placuit. Lanuvii classis magnae species in coelo vi-sae dicebantur; et Priverni lana pulla terra enata;et in Veienti apud Rementem lapidatum; Pompti-num omne velut nubibus locustarum coopertum esse;in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub exsi-stentibus glebis pisces emersisse. Ob haec prodigialibri fatales inspecti, editumque ab decemviris est,et quibus diis, quibusque hostiis sacrificaretur, et utsupplicatio prodigiis expiandis fieret: altera, quaepriore anno valetudinis populi causa vota esset, eaX. Ltv. Tom, V. I,