454
T. LIVII [P. C. 578 . A. C. i 7 4.J
mur. Nihil metus praesens ab Romanis sententias no-stras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tamlongam deliberationem faceret: id quod erat velvstnconiwictio cum Macedonibus, vetera et magna in nos !regum merita. Valeant et nunc eadem illa, non utpraecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. Neid, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus. Ne-mo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere jilligemus, conscribendi est auctor: sed commerciumtantum iuris praebendi rcpelcndique sit j, ne interdi-ctione finium nostrorum et nos quoque regno arcea-mus, ne servis nostris aliquo fugere liceat. Quid hocadversus Romana foedera est? Quid rem parvam etapertam magnam et suspectam facimus? Quid vanastumultus ciemus? Quid, ut ipsi locum assentandi Ro-manis habeamus, suspectos alios et invisos ejffi-cimusfSi bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Ro-manos secuturi simus: in pace, etiamsi non finiuntur,odia intermittantur. Quum iidem huic orationi, quiliteris regis assensi erant, asseutirentur,indignationeprincipum, quod, quam rem ne legatione quidem di-gnam iudicasset Perseus, literis paucorum versuumimpetraret, decretum differtur. Legati deinde posteamissi ab rege, quum Megalopoli concilium esset; da-taque opera est ab iis , qui offensionem apud Roma-nos timebant, ne admitterentur.
XXV. [30.] Per haec tempora Aetolorum in somet ipsos versus furor mutuis caedibus ad interne-cionem adducturus videbatur gentem. Fessi deindoet Romam utraque pars miserunt legatos, et inter seipsi de reconcilianda concordia agebant: quae novofacinore discussa res veteres etiam inis excitavit,tixsulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant,quum reditus.in patriam promissus esset, fidesquedatu per principem civitatis Kupolemum, octogintaillustres homines, quibus redeuntibus iuter ceteram