Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
150
Einzelbild herunterladen
 

T. LIVII [U. C. 5 7 8. A. C. i 7 4.]

m

150

fine acta essent, ab rege rescierant, quam ab ipsisCarthaginiensibus. Compertum tamen affirmaverunt,legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatumin aede Aesculapii datum esse. Ab Carthagine lega-tos in Macedoniam missos, et rex affirmaverat, etipsi parum constanter negaverant. I 11 Macedoniamquoque mittendos legatos senatus censuit. Tresmissi sunt, C. Laelius, M. Valerius Messalla, Sei.Digitius. Perseus per id tempus, quia quidam Do-lopum non parebant,et, de quibus ambigebaturrebus,disceptationem ab rege adKomanos revocabant,cumexercitu profectus, sub ius iudiciunxque suum totamcoegit gentem. Inde, per Oetaeos montes transgres-sus, religionibus quibusdam animo obiectis, oracu-lum aditurus Delphos escendit. Quum in media re-pente Graecia apparuisset, magnum non finitimismodo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quo-que ad regem Eumenem nuntios tumultuosos misit.Triduum, non plus, Delphis moratus, per Phthioti-dem Achaiam,Thessaliamque, sine damno iniuriaqueagrorum, per quos iter ferit, in regnum rediit. Neccarum tantum civitatium, per quas iturus erat, satishabuit animos sibi conciliare: aut legatos, aut lite-ras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cumpatre suo fuissent, meminissent: nec enim tam atro-ces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debue-rint finiri. Secum quidem omnia illis integra essead instituendam fideliter amicitiam. Cum Achaeo-rum maxime gente reconciliandae gratiae viamquaerebat.

XX11I. [28.] Ilaec una ex omni Graecia gens, etAtheniensium civitas, eo processerat irarum, ut fini-bus interdiceret Macedonibus. Itaque servitiis exAchaia fugientibus receptaculum Macedonia erat:quia, quum finibus suis interdixissent, intrare regniterminos ipsi non audebant. Id quum Perseus auiin-