128
T. LIVII [U. C. 574. A.C. 178.] _
te recipiant: et recipi facile esse, si in praeda occu-pati barbari subito opprimantur: sicut ceperint, possecapi. Summa militum alacritate adhortatio auditaest. Ferunt citati signa, nec signiferos armati mo-rantur: priores tamen consul copiaeque, quae ama-ri reducebantur, ad rallum accesserunt: L. Atius,tribunus primus secundae legionis, non hortabaturmodo milites, sed docebat etiam, Si victores Istri ,quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinerein animo haberent, primum exutum castris hostem aimare persecuturos fuisse, deinde stationes certe provallo habituros: vino somnoque verisimile esse mersostacere.
IV. [8.] Sub haec A. Baeculonium signiferumsuum, notae fortitudinis virum,inferre signum iussit.Ille, si unum se sequerentur, quo celerius fieret, fa-cturum dixit: connisusque, quum trans vallum si-gnum traiecisset, primus omnium portam intravit.Et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiaelegionis, cum equitatu adveniunt. Confestim, et quosbinos oneraria in iumenta imposuerant, secuti, eiconsul cum toto agmine. At Istrorum pauci, qui mo-dice vinosi erant, memores fuerant fugae; aliissomiromors continuata est: integraque sua omnia Itomani,praeterquam quod vini cibique absumptum erat, re-ceperunt. Aegri quoque milites, qui in castris relictifuerant, postquam intra vallum suos senserunt, ar-mis arreptis, caedem ingentem fecerunt. Ante omnesinsignis opera fuit C. Popillii equitis. Sabello co-gnomen erat. Is, pede saucio relictus, longe pluri-mos hostium occidit. Ad octo millia Istrorum suntcaesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemo-res praedae fecit. Ilex tamen Istrorum, temulentus exconvivio, raptim a suis in equum impositus, fugit. Exvictoribus ducenti triginta septem milites perierunt,plurcs in matutina fuga, quam in recipiendis castris.