Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
118
Einzelbild herunterladen
 

IIS

T. LIVII [U. C. 5 y 3 . A. C. 179.]

terempti filii agitarent, exstinctum esse cum dirisexsecrationibus alterius. Tamen admoneri potuissetAntigonus, si haud statim palam facta esset morsregis. Medicus Calligcnes, qui curationi praeerat,non exspectata morte regis, a primis desperationisnotis nuntios praedispositos, ita ut convenerat, misitad Perseum; et mortem regis in adventum eiusomnes, qui extra regiam erant, celavit.

LVI1. Oppressit igitur necopinantes ignarosquoomnes Perseus, et regnum scelere partum invasit.Peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem, etad vires bello contrahendas. Nam post paucis dio-bus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedi-bus magna peditum equitumque manu Histrumtraiecit. Inde praegressis, qui nuntiarent regi, An-tigono et Cottoni (nobilis .erat Bastarna; et Antigo-nus perinvitus cum ipsoCottone legatus ad concitan-dos Bastarnas missus) haud procul Amphipoli fatua,inde certi nuntii occurrerunt, mortuum esse regem :quae res omnem ordinem consilii turbavit. Compo-situm auteni sic fuerat: transitum per Thraciam tu-tum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaretId ut facere posset, regionum principes donis colue-rat, fide sua obligata, pacato agmine transituros Ba-starnas. Dardanorum gentem delere propositumerat, iuque eorum agro sedes fundare Bastarnis. Du-plex inde erat commodum futurum, si ct Dardani,gens semper infestissima Macedoniae, temporibus-que iniquis regum imminens, tolleretur; ct Bastar-nae, relictis in Dardania coniugibus liberisque, adpopulandam Italiam possent mitti. Per Scordiscositer esse ad mare Hadriaticum [ialiamque: alia r iatraduci exercitum nunposse. Facile Bastarnis Scor-discos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribusaequales abhorrere ; ct ipsos adiuncturos se, quum adpraedam opulentissimae gentis ire vidissent, inde in