Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
111
Einzelbild herunterladen
 

Lin. XL. Cap. 47.48. [C.C. 573 .A.C. 179 .] Ili

rum poposcerunt; magno risu circumstantium intam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. Tummaximus natu ex iis, Missi sumus, inquit, a gente no-stra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus armanobis inferres? Ad hanc percunctationcm Gracchus,Exercitu se egregio fidentem venisse, respondit; quemtd ipsi visere velint, qua certiora ad suos referant, po-testatem se iis facturum esse: tribunisque militumimperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque,et decurrere iubeant armatas. Ab hoc' spectaculolegati missi deterruerunt suos ab auxilio circumses-sae urbi ferendo. Oppidani, quum ignes nocte e tur-ribus ncquicquant (quod signum convenerat) sustulis-sent, destituti ab unica spe auxilii, in deditionem ve-nerunt. Sestertium quater et vicies ab iis est exa-ctum, quadraginta nobilissimi equites: nec obsiduntnomine, (nam militare iussi sunt) et tamen re ipsa, utpignus fidei essent.

XLV1I1. Inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi ca-stra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper le-gati. Eos quum per aliquot dies, armaturam levemimmittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis,in dies maiora certamina serebat, ut omnes extramunitiones eliceret. Ubi, quod petebatur, sensit effe-ctum, auxiliorum praefectis imperat, ut, contractocertamine, tanquam multitudine superarentur, repen-te tergis datis, ad castra elfuse fugerent: ipse intravallum ad omnes portas instruxit copias. Haud mul-tum temporis intercessit, quum ex composito refu-gientium suorum agmen, post elfuse sequentes bar-baros conspexit. Instructam ad hoc ipsum intra val-lum habebat aciem, itaque tantum moratus, ut suosrefugere in castra libero introitu sineret, clamoresublato, simul omnibus portis erupit. Non sustinuereimpetum necopinatum hostes. Qui ad castra oppu-gnanda venorant, ne sua quidem tueri potuerunt.