Ltb. XL. C ap. 39. 40. [II.C. 571 . A.C. i8o.] 103
tia sanguine spolia, Homam ai triumphum delaturos.Plura dici tempus nun patiebatur. Invehebant sehostes,et in partibus extremis iampugnabatur: dein-de acies concurrerunt.
XL. Atrox ubique proelium, sed varia fortunaerat. Jigregie legiones, nec segnius duae alae pu-gnabant; externa auxilia ab simili armatura,meliorealiquantum militum genere, urgebantur, nec locumtueri poterant. Celtiberi, ubi ordinata acie et signiscollutis se non esse pares legionibus senserunt, cuneoimpressionem fecerunt. Quo tantum valent generepugnae, ut, quacunque parte perculere impetu suo,sustineri nequeant. Tunc quoque turbatae legionessunt, prope interrupta acies. Quam trepidationemubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionariosequites: et, Ecquid auxilii in vobis est? Actum iamde hoc exercitu erit? Quum undique acclamassent,Quin ederet, quid jieri velit; non segniter imperiumexsecuturos: Duplicate turmas, inquit, duarum le-gionum equites,et permittite equos in cuneum hostium,quo nostros urgent. Id cum maiore vi equorum facie-tis, si effrenatos in eos equos immittitis-, quod saepeRomanos equites cum magna laude fecisse sua, me-moriae proditum est. Dicto paruerunt, detractisquefrenis bis ultro citroque cum magna strage hostium,infractis omnibus hastis, transcurrerunt. Dissipatocuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare,et, prope omissa pugna, locum fugae circumspicere.Et alarii equites , postquam Romanorum equitumtam memorabile facinus videre, et ipsi, virtute eorumaccensi, sine ullius imperio in perturbatos iam hostesequos immittunt. Tunc vero Celtiberi omnes in fu-gam effunduntur, et imperator ltomauus, aversoshostes comtemplatus, aedem Fortunae Equestri, io-vique Optimo Maximo ludos vovit. Caeduntur Cel-tiberi per totum saltum dissipati fuga. Decem et