92
T. LIVII [C. C. 5yi.A.C. 181 .]
Lutini do iure pontificio erant; septem Graeci dedisciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit.Adiicit Antias Valerius, Pythagoricos fuisse, vulga-tae opinioni, qua creditur, Pythagorae auditoremfuisso Numam, mendacio probabili accommodatafide. Primo ab amicis , qui in re praesenti fuerunt,libri lecti-. Mox pluribus legentibus quum vulgaren-tur, Q. Petillius praetor urbanus,- studiosus legendi,eos libros a L. Petillio sumpsit. Et erat familiarisusus, quod scribam eum quaestor Q. Petillius in de-curiam legerat. Lectis rerum summis, quum animad-vertisset, pleraque dissolvendarum religionum esse,L. Petillio dixit, Sese eos libros in ignem coniecturumesse: prius, quam id faceret, se ei permitiore, 71 1 i, siquod seu ius, seu auxilium se habere ad cos libros re-petendos existimaret, experiretur .- id integra suagratia eum facturum. Scriba tribunos plebis adit;ab tribunis ad senatum res est reiecta. Praetor soiusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eo*legi servarique non oportere. Senatus censuit, Satishabendum, quod praetor iusiurandum polliceretur:libros primo quoque tempore in comitio cremandosesse: pretium pro libris, quantum Q. Petillio praetorimaiorique parti tribunorum plebis inderetur, dominoesse solvendum. Id scriba non accepit. Libri in co-mitio, igne a victimariis facto, iu conspectu populicremati sunt.
XXX. Magnum bellum ea aestate coortum in Hi-spania citeriore. Ad quinque et triginta millia homi-num, quantum nunquam ferme antea, Celtiberi com-paraverant. Q. Fulvius Flaccus eam obtinebat pro-vinciam. Is, quia armare iuventutem Celtiberos au-dierat, et ipse, quanta poterat, a sociis auxilia con-traxerat; sed nequaquam numero militum hostemaequabat. Principio veris exercitum in Carpetaniamduxit, et castra iocavit ad: oppiduuiAeburam,modico