Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
66
Einzelbild herunterladen
 

G6

T. LIVII [U. C.5 7 o.A. C. 182.]

plus in Demetrio spei ponebant. Deinde, crescentein dies Philippi odio in llomanos, cui Perseus induigeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuve-liis, adiuvandum, quod futurum erat, rati, fovendam-que spem potentioris, Perseo se adiungunt. Ceterain suum quaeque tempus agenda differunt. In prae-sentia placet, omni ope in Romanos accendi regem,impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponteanimum inclinasset. Simul, ut Demetrius in diessuspectior esset, ex composito sermones ad spretio-nem Romanorum trahebant. Ibi quum alii mores etinstituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsiusurbis, nondum exornatae neque publicis neque pri-vatis locis, alii singulos principum eluderent; iuve-liis incautus, et amore nominis Romani, et certamineadversus fratrem, omnia tuendo suspectum se patriet opportunum criminibus faciebat. Itaque exper-tem eum pater omnium de rebus Romanis consilio-rum habebat. Totus in Persea versus, cum eo cogi-tationes eius rei dies ac noctes agitabat. Redierant,quos forte miserat in Rastarnas ad arcessenda auxi-lia, adduxerantque inde nobiles iuvenes, et regiiquosdam generis: quorum unus sororem suam inmatrimonium Philippi filio pollicebatur: erexerat-que consociatio gentis eius animum regis. Tum Per-seus, Quid ista prosunt? inquit. Xequaquam tantumin externis auxiliis est praesidii, quantum periculifraude domestica. Proditorem nolo dicere, certe spe-culatorem habemus in sinu: cuius, ex quo obses Ho-rnae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animumipsi habent. Omnium paene Macedonum in cum oraconversa sunt: nec reptem se alium rentur habiturosesse, quam quem Romani dedissent. Ilis per se aegramens senis stimulabatur: et animo magis, quam vul-tu, ea crimina accipiebat.