42 T. LIVII [ C. C. 5C8.A.C. i84.]
Tum Appius, suadere se magnopere Achaeis, dixit, ut,dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, nemox inviti et coacti facerent. Haec vox audita qui-dem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit im-perata recusandi. Id modo petierunt, ui Romani,quae viderentur, de Lacedaemoniis imitarent, necAchaeos religione obstringerent,irrita ea, quae iureiu-rando sanxissent, faciendi. Damnatio tantum Areiet Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.
XXXVIII. Itoniae principio eius anni, quum deprovinciis consulum et praetorum actum esset, con-sulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat,decreti. Praetores, €. Decimius Flavus urbanam,P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sor-titi sunt; C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Nae-vius Matho Sardiniam, et ut idem de veneficiis quae-reret, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P.Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. De iisduabus provinciis legati per id fere tempus, L. Iu-ventius Thalna et T. Quinctilius Varus, venerunt:qui, quantum bellum iam profligatum in Hispaniaesset, senatu edocto, postularunt simul, ut pro rebustam prospere gestis diis immortalibus haberetur ho-nos, et ut praetoribus exercitum deportare liceretSupplicatio in biduum decreta est. De legionibusdeportandis, quum de consulum praetorumque exer-citibus ageretur, rem integram referri iusseruntPaucos post dies consulibus in Ligures binae legio-nes, quas Ap. Claudius et IVI. Sempronius habuerant,decretae sunt. De exercitibus Hispaniensibus magnacontentio fuit inter novos praetores et amicos absen-tium, Calpurnii Quinctiique. Utraque causa tribu-nos plebis, utraque consules habebat. Hi, se inter-cessuros senatusconsulto, si deportandos censerentexercitus, denuntiabant; illi, si haec intercessio fie-ret, nullam rem aliam se decerni passuros. Victa