31
T. LIVI! [TJ. C. 567 . A. C. i85.]
ter tela hostium praetorem conspexerunt. Itaqueurgere signiferos pro se quisque, iubere inferre si-gna, et confestim militem sequi. Renovatur ab omni-bus clamor: impetus fit velut ex superiore loco.Haud secus ergo, quam torrentis modo, fundunt ster-nuntque perculsos, nec sustineri alii super alios infe-rentes sese possunt. Fugientes in castra equites per-secuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallumpenetraverunt: ubi ab relictis in praesidio castrorumproelium instauratum: coactique sunt Romani equi-tes descendere ex equis. Dimicantibus iis, legioquinta supervenit: deinde, ut quaeque potuerant,copiae affluebant. Caeduntur passimHispani per totacastra; nec plus quam quattuor millia hominum effu-gerunt. Inde tria millia fere, qui arma retinuerant,montem propinquum ceperunt: mille semiermesmaxime per agros palati sunt. Supra triginta quin-que millia hostium''fuerant, ex quibus tam exiguapars pugnae superfuit. Signa capta centum trigintatria. Romani sociique paullo plus sexcenti, et pro-vincialium auxiliorum centum quinquaginta fermececiderunt. Tribuni militum quinque amissi, et pauciequites Romani, cruentae maxime victoriae speciemfecerunt. In castris hostium, quia ipsis spatium suacommuniendi non fuerat, manserunt. Pro concionepostero die laudati donatique a C. Calpurnio equitesphaleris: pronuntiavitque, eorum maxime opera ho-stes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctiusalter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit.Donati et centuriones ex utriusque exercitu permul-ti: maxime qpi mediam aciem tenuerunt.
XXXII. Consules delectibus aliisque, quae Romaeagendae erant, peractis rebus, in Ligures provinciamexercitum duxerunt. Sempronius, a Pisis profectusin Apuanos Ligures, vastando agros, urendoque vicoset castella eorum, aperuit saltum usque ad fiuviuw