Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

16

T. LIVII [U.C.56f).A.G.i86.]

quam pro atrocitate et magnitudine rei, dictum sci-tote esse. Ut ad cavendum salis sit, dabitur operit anobis. Bacchanalia lota iam pridem Italia, et nuncper -urbem etiam mullis locis esse, non fama modoaccepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque no-cturnis, qui personant tota urbe, certum habeo; cete-rum, quae ea res sit, ignorare: alios deorum aliquemcultum, alios concessum ludum et lasciviam esse cre-dere, et, qualecunque sit, ad paucos pertinere. Quodad multitudinem eorum attinet, si dixero,multa milliahominum esse, illico ncccsse est, exterreamini; nisiadiunxero, qui qualesque sint. Brimum igitur mulie-rum magna pars est,et is fons mali huiusce fuit: dein-de simillimi feminis mares, stuprati et constupratores,fanatici vigiles ; vino, strepitibus clamoribusque no-cturnis attoniti. jSullas adhuc vires coniuratio, cete-rum incrementum ingens virium habet, quod in diesplures fiunt. Maiores vestri, ne vos quidem, nisi quumaut, vexillo in arce posito, comitiorum causa exercituseductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent,aut aliquis ex magistratibus ad concionem vocasset,forte temere coire voluerunt: et, ubicunque multitudoesset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebantdebere esse. Quales primum nocturnos coetus, deindepromiscuos mulierum ac virorum, esse creditis? Si,quibus aetatibus initientur mares, sciatis, non mise-reat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacra-mento initiatos iuvenes milites faciendos censetis,Quirites? iis ex obscoeno sacrario eductis arma com-mittenda? hi, cooperti stupris suis alienisque, pro pu-dicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decer-nent?

XVI. Minus tamen esset, si fiagitiis tantum effe-minati forent, (ipsorum id magna ex parte dedecuserat) a facinoribus manus, mentem a fraudibus absti-nuissent. Is unquam tantum malum in republica fuit,