Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

12

T. LIVII [U. C. 5GG. A. C. 186.J

quattuor eum servis domo exegerunt. Adolescensinde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei,cur esset a matre eiectus, narravit: deinde ex aucto-ritate eius postero die ad consulem Postumium, ar-bitris remotis, rem detulit. Consul post diem tertiumad se iussum redire dimisit: ipse Sulpiciam, gravemfeminam, socrum suam, percunctatus est, Ecquamanum Aebutiam ex Aventino nossel? Quum eam ?iosse,probam, et antiqui moris feminam ,. respondisset;Opus esse sibi ea conventa dixit; mitteret nuntium adeam, ut veniret. Aebutia accita ad Sulpiciam venit:et consul paullo post, vclut forte intervenisset, ser-monem de Aebulio fratris eius filio infert. Lacrimaemulieri obortae, et miserari casum adolescentis coe-pit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporte-ret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probusadolescens (dii propitii essent) obscoenis, ut fama es-set, sacris initiari nollet.

XII. Satis de Aebutio exploratum ratus consul,non vanum auctorem esse, dimissa Aebutia, socrumrogat, ut llispalam, indidem ex Aventino libertinam,non ignotam viciniae, arcesseret adsese: eam quo-que esse quae percunctari vellet. Ad cuius nuntiumperturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravemfeminam ignara causae arcesseretur: postquam licto-res in vestibulo turbamque consularem et consulemipsum conspexit, prope exanimata est. In interio-rem partem aedium abductam socru adbibita consul,Si vera dicere inducere in animum posset, negat, per-turbari debere. Eidem vei a Sulpicia, tali femina, veljib se acciperet. Expromeret sibi, quae in luco Sti-mulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omniummembrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non pos-set: tandem confirmata, puellam admodum se ancil-lam initiatam cum domina, ait: aliquot annis, ex quo