Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

4 T. LIVI I [TJ.C. 565. A. C. 187 .]

Flaminius) omnes Aemilius subegit, armaque ademit,et de montibus in campos multitudinem deduxit.Pacatis Liguribus, in agrum Gallicum exercitumduxit: viamque ab Placentia, ut Flaminiae commit-teret, Ariminum perduxit Proelio ultimo, quo cumLiguribus signis collatis conflixit, aedem lunoni Re-ginae vovit. Haec in Liguribus eo anno gesta.

III. In Gallia M. Furius praetor insontibus Ceno-manis, in pace speciem belli quaerens, ademerat ar-ma. Id Cenomani conquesti Romae apud senatum,reiectique ad consulem Aemilium, cui, ut cognosce-ret statueretque, senatus permiserat, magno certa-mine cum praetore habito, tenuerunt causam. Armareddere Cenomanis, decedere provincia praetor ius-sus. Legatis deinde sociorum Latini nominis, quitoto undique ex Latio frequentes convenerant, sena-tus datus est. His querentibus, magnam multitudi-nem civium suorum Romam commigrasse, et ibi cen-sos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium da-tum est, ut eos conquireret, et, quem C. Claudio, M.Livio censoribus, postve eos censores, ipsum paren-temve eius apud se censum esse, probassent socii, utredire eo cogeret, ubi censi essent. Hac conquisi-tione duodecim millia Latinorum domos redierunt,iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

IV. Priusquam consules redirent Romam, M.Fulvius proconsul ex Aetolia rediit: isque, ad aedemApollinis in senatu quum de rebus in Aetolia Cephal-lcniaque ab se gestis disseruisset, petiit a Patribus,ut aequum censerent, ob rempublicam bene ac felici-ter gestam, et diis immortalibus honorent haberi iu-bere, et sibi triumphum decernere. M. Aburius tri-bunus plebis, si quid de ea re ante ]M. Aemilii consu-lis adventum decerneretur, intercessurum se osten-dit : eum contradicere velle, projiciscentemque in provinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra