529
gaudium habuerimus, potest enarrare ille, qui in mortis peri-culo constitutus subito liberatorem audit adesse; super omnemmusicum sonum camelorum stridor ille terribilis dulcior fuit,adaequatus profecto virtuosissimo cantui Orphei, quem lyracecinit. Valuit enim, ut dicunt poetae, lyra canens montessaltare ut arietes, silvarum arbores chorizare, flumina sistere,feras mites facere. Insuper Euridycen speciosissimam, pru-dentem, divitem, nobilem, lyrae cantu in sui amorem traxit,quae dum mortua ducta esset ad inferos, secutus eam inbarathrum cum lyra ibi canens ministros inferni in sui pieta-tem deflexit, damnatis oblivionem poenarum fecit, tenebrasTartari repulit et Euridycen dilectam rehabere meruit. Sicnimirum rugitus cameli factus est nobis in illa hora lyra Or-phei. Exultantibus enim nobis videbantur nobis montes saltare,arbores chorizare, flumina tribulationem sistere et ad camelo-rum stridorem de interitu eductos nos esse laetabamur. Sta-tim enim sine mora surreximus et ascensis asinis per clivummontis non modo descendimus, sed cecidimus et incidentes inrupes eas transvolavimus usque in planum rugitum bestiarumsequentes. Verum novus timor nobis advenit, ne forte essetcorobana aliena nobis, Arabum aut Madianitarum, et in manusadversariorum incideremus. Sed dum propinqui essemus,audivimus voces nobis domesticas et ita cum laude divininominis ingressi exercitura sumus, duos autem camelos aquaet pane oneratos cum duobus Arabibus reperimus ad nos quae-rendos, (69a) quos confratres nostri mittere pro nobis ordi-naverant, ignem autem per noctem in exercitu facere nole-bant, ut illa nocte cruciaremur pro eo, quod omnibus recla-mantibus et revocantibus obtemperare noluimus. Dure autemCalinus nos recepit et male contentum esse verbis et moribusostendit et historiam nobis retulit, quomodo quadam viceetiam juxta hunc locum duo peregrini ad mare occulte des-cenderint et sicut nos oberraverint et tribus diebus hinc etinde per desertum cucurrerunt, post quos reperti a Madianitisfuerunt privati ratione et ita dementes ad peregrinos socios,qui iam in Aegypto erant, sunt reducti et in paucis diebusdefuncti. Non dubito, si divina pietate non revenissemus adsocios, quin in maximas miserias venissemus et caetcri
34