528
ad locum, post moram volui redire ad socios et monticulumoppositum ascendi, putans, stationem nostram in eo consi-stere, eos non inveni, ad alium de hinc cucurri monticulum,sed minime eos reperi. Steti ergo anxius et in noctem ipsamimpegi, dicens: o nox nociva, a nocendo bene nominata, tuvere es terrae sine certo patre lilia, solum ex oppositioneterrae causata et conjux terribilis Erebi, Phaneteque pastorisutilissimi inimica et per consequens juxta (b) vulgare ver-bum nulli amica, nisi nocere volentibus, nam qui male agit,odit lucem, ad tcque solis inimicam confugit, unde, ut jugu-lent homines, surgunt de nocte latrones. Nam obsequio male-fico, quod nox Jovi praestitit volenti ad Alcmenam foeminamcupitam accedere, commeruit quadrigam, in qua terram per-petuo circuitu ambit et robur domandi deos accepit, quia eapraesente magnanimos, qui ingentia pectore versant, domatet opprimit et in lucem usque coercet. Cumque noctis incre-pationem finivissem, in me ipsum fremui, quod infidelissimaenocti me credidi, cum ambulantibus et navigantibus insidio-sissima sit. Confugi ergo ad proprium opus angustiatae ani-mae et anxii spiritus, quod est clamare, sicut dicitur Baruch 3.:Anima in angustiis et spiritus anxius clamat, et extuli vocemad militem strenuiorem, nobiliorem et fideliorem mihique magisfamiliarem, eumque tantum cognomine invocavi dicens:Schömberg; qui mox me audito surrexit et a longe posituscum aliis reclamavit ingeminans: Felix, Felix! Secutus ergorespondentis vocem usque in tertium monticulum; nec tameueos inveni. Iterum ergo clamavi sic: ho, ho, et: vos ubi in-veniam? Colloquimini precor, quousque perveniam ad vos,quia tenebrae et silentium me deducunt. Sic ergo colloque-bamur, quousque ad eos veni, qui dure increpabant me proincerta et insecura evagatione, eram enim multo remotiorfactus ab eis, quam aestimaveram. Cumque ad illos venis-sem, ii, qui quieverant, resederunt. Jam autem noctis me-dium transierat et tempus aderat, quo camelarii bestias onerareincipere solebant, sedimus ergo et cum magno silentio audi-tum praebuimus, desiderantes rugitum camelorum audire. Dumautem aliquamdiu sic sedissemus, ecce camelorum vox optatainsonare coepit et rugitus eorum extolli. Quo audito, quantum