517
Incipit tractatus VIII.
continens peregrinorum acta per mensem Octobrem et
multa alia.
October mensis cum suo primo die illuxit, porro duabushoris ante lucem Sarraceni et Arabes et omnes, qui dc rituMacliomeli erant nobiscum, surrexerunt et igne accenso acluminibus inceperunt comedere, bibere, gaudere, ridere, can-tare, et ultra consuetum modum se dissolvebant nosque suisclamoribus excitabant et invitabant, ut cum cis conviveremus.Caussam vero illius intempestivae comestionis cum quaesivis-semus ab eis, accepimus, quod illucescente dic incipereteorum jejunium, et ideo ante diei lucem manducant et gaudent,siquidem Sarracenorum jejunium, quod Machometus eis statuitin Alchorauo, ita servant: per totum annum nullum habentjejunium, nisi per Octobrem mensem, quem tamen ita jeju-nant, quod omni die a diluculo, quum suboriri incipit et lumentantum fit, quod potest discerni nigrum ab albo in filo, jeju-nant usque ad solis occasum et tempore diurno non comeduntnec bibunt nec utuntur uxoribus, sed quiescunt, dormiunt etcum quadam torpescente tristitia diem deducunt, quamdiuautem sol occidit, cxpergiscuntur, evigilant, mensas parant,comedunt et bibunt, non semel, sed totiens, quotiens volunt,per noctem clamant, cantant, discurrunt et singulis noctibussui jejunii insaniunt et uxoribus libidinosissime abutuntur, etsi qui tota nocte vigilare non possunt, ad dormiendum seponunt, sed duabus horis ante diem surgunt ad manducan-dum et viso die cessant. Ideo in civitatibus duabus horisante diem currunt eorum sacerdotes per vicos et pulsant cumlignis ad excitandum homines ad luxuriandum et manducan-dum usque ad diem, 0 monstruosum jejunium et carnalibushominibus et bestialibus aptum! Absit, absit a nobis talispraedicator jejunii, post quod in dic expletum sic omni libi-dini, ingluviei, crapulis et comessationibus per noctem operamimpendere praecipit, ut non ob aliud jejunium instituisse