329
(3 a) Secunda pars Evagatorii Fratris Felicis Fabride Ulma, Ordinis Praedicatorum.
De peregrinatione a civitate sancta Jerusalem in mon-tem Dei Oreb et in montem Synai ad sepulclirumangelicum beatae Catliarinae virginis.
E vagari denuo incipiam post greges Moysi ad interioradeserti contra montem Dei Oreb, Exodi c. III. Consummataenim et descripta evagatione peregrinationis Jerosolymitanaerestat descriptio evagationis peregrinationis Synaianae, cuiin sequentibus insistere intendo.
Complectitur autem haec secunda pars evagatorii pere-grinationem deserti magni Arabiae et Madian et montis Synai.Iu ejus summitate est ultimus terminus ad quem lotius pere-grinationis.
Deinde continet peregrinationem terrae Aegypti et des-censum Nili, cum ejus descriptione, et reversionem peregri-norum per mare et per terram usque Ulmam, quae urbs estterminus a quo, et ultimo loco describetur.
Ilabet etiam haec pars sex tractatus, sicut et prima.
Primus tractatus, qui est septimus in ordine tractatuum eva-galorii, incipit hic, contiuetque peregrinationem deserti etdescriptionem montis Oreb et Synai.
Secundus tractatus, qui est octavus, continet Aegypti pere-grinationem per mensem Octobrem.
Tertius, qui est nonus, peregrinationem maris et insularumdescriptionem per mensem Novembrem.
Quartus, qui est decimus, continet navigationem maris permensem Decembrem.
Quintus, qui est undecimus, continet peregrinationem in Vc-nclias et Venetiarum descriptionem et peregrinorum repatria-tionem in mense Januarii.
Sextus, qui est duodecimus, continet Alemanniac et civitatisUlmcnsis latissimam descriptionem. Et hunc tractatum, quia