365
Incipit tractatus sextus
per mensem Septembrem, continens acta peregrinorumin illo mense et loca sancta cum eorum descriptioni-bus, in quibus peregrini fuerunt diebus illius mensis.
September dum adesset cum prima sua die, Missam innostro loco audivimus et post statim cibum sumsimus. Pran-dio finito advocavimus quendam Sarracenum et eum petivimus,ut nos ad loca duceret, in quibus Samson gesta fortia egerat,quae liber Judicum de eo in hac civitate facta commemorat.Descendimus ergo per longum vicum et intra urbem per pla-team quandam veiiimus, in cujus parte ruinas magnae domusvel palatii vidimus, murorum fracturas in acervum ingentemcongestas. Creduntur autem hae ruinae esse templi Dagonantiquissimi, quod Samson concussis columnis dejecit et secum satrapis Philistinorum et multo populo peremit. De quolonga habetur historia Judicum XVI. Inter murorum ruinasvidimus duas columnas marmoreas, ingentes, grisei coloris,quae totum templi aedificium sustentaverant; has concutiensSamson templum evertit, et inimicos prostravit. Ab hoc lococonsequenter progressi longa via ad civitatis portam venimus,cujus fores cum postibus et seris nocte media abstulit Samson,cosque in montem civitati oppositum portavit et manus ini-micorum, qui se in civitate concluserant, evasit. Per hancportam de urbe exivimus et montem praedictum ascendimusad locum, in quem Samson portas Gazae transtulit, et ipsumlocum et totam circumferentiam consideravimus. Ibi vidimusTampnata , oppidum Philistinorum, de quo sibi Samsonuxorem Philistaeam assumsit et multa ibi fecit, ut dicitur Ju-dicum 13. Vidimus etiam vallem fertilem Soreck, in quavinea illa electa fuit plantata, de qua habetur Esaiae XI. Inhac valle residentiam habuit illa fallax Dalida, quae Samsonem