530
peregrini illum militem, qui eos movit, dilacerassent. Quam-diu vixi in hoc mundo, tristiorem noctem non habui. Contigitprofecto nobis, sicut sociis Ulyssis, quos Euryalus consociusomnes in periculum submersionis induxit, cum tamen praedic-tum eis fuerit non.navigandum.
Iter ad mare rubrum et gaudium peregrinorum.
Tertia die ante plenam lucem more solito de Wardachiirecessimus per lata et arenosa campestria et, antequam luxplena esset, duas turmas camelorum obvias habuimus, inquarum medium incidissemus, si 11011 ad socios venissemus.Et cum iam clara dies esset, venimus in Sur desertum etsatis propinqui mari fuimus. In hoc desertum venerunt filiiIsrael primum transito mari rubro, sicut dicitur Exodi 16.Sed et Agar, ancilla Sarae, dum fugeret a facie ejus et redirevellet in Aegyptum, unde nata fuit, in hoc deserto solivagainventa est ab angelo Domini et jussa redire ad Saram domi-nam suam et se ei humiliare, et praenunciavit ei multa futurade puero, quem in utero gestabat, de Ismaele, qui pater estomnium Ismaelitarum, Agarenorum, Sarraceuorum et populo-rum de monte Seir. •
Rogabant ergo domini peregrini, qui ad mare rubrum noufuerant, Calinum, ut possent ad id descendere, praecipuecum in illo loco nobis propinquo dicantur filii Israel de mariegressi fuisse in desertum Sur, ut dicitur Exodi 17. Assig-navit ergo Caliuus peregrinis famulos Arabes ductores et des-cendimus omnes cum eis ad mare rubrum. Quamvis enimperegrini tertiae societatis ad mare fuissent, ut dictum est,tamen quia nullam ibi experientiam maris acceperant, necpropter turbationem mare considerare poterant, ideo iterumcum aliis descendebant, cameli autem per viam regiam pro-cedebant. Fecimus ergo viam unius horae et ad aquam marisdevenimus et, quamvis adhuc mane esset, tamen vestibusnos nudavimus et in mari rubro balncati et baptizali sumus,in hoc inquam mari, in quo secundum apostolum 1. Cor. 9.omnes patres nostri in Moyse baptizati sunt. Ibi enim filiiIsrael per medium siccum ambulaverunt ab una parte maris