Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
527
Einzelbild herunterladen
 

527

servatis non poterimus bene perire. Processimus ergo per in-certum et timere incepimus, ne forte iain eos praeterissemus ■videbatur enim nobis, quod longiorem viam ascendendo fecis-semus, quam descendendo; erat autem iam nox media et dehoc omnes convenimus, ut in aliquo eminentiori loco parumquiesceremus. Eramus autem juxta monticulos arenosos duros,tamen quos in descensu non meminimus nos vidisse, cumtamen essent satis alti. Ad unum ergo monticuluin ascendi-mus, circumspicientes, auscultantes, clamantes et ejulanteseramus, sed non erat vox, neque sensus; colligavimus ergoasellos et super terram nos locavimus, potius ad respirandumet pausandum, quam ad dormiendum, non enim erat somnusin tanta anxietate constitutis, quia filii mortis eramus et illainfelix spes nobis erat, quod forte ante omnimodam nostramdefectionem incideremus manus Arabum aut Madianitarumaut Aegyptiorum, quibus sponte nos ipsos captivos traderevellemus, quia dicente Jeremia Thren. IV. : Melius est capti-vis aut gladio occisis, quam interfectis fame. Finalem tamenfiduciam ad Deum, ad virginem gloriosam Mariam et adsanctam Calharinam habuimus, quod non ita misere in de-serto perire nos permitterent. Hortabamur autem nos invicem,ne sopore forte irruente opprimeremur, sed ita quiesceremus,ut tamen aures apertas haberemus, ut si forte prope exerci-tum essemus, quod in oneratiouc camelorum, bestiarum ethominum clamores audiremus, solent enim in oneratione ca-meli rugire et homines clamare et cantare, et istum tumultumsperavimus nos audire.

Porro jacentibus cunctis et silentibus manere in illodurissimo lecto non potui, sed circuivi et cursum beatae vir-ginis legi et ejus psalterium silentio, motu labiorum, decan-tavi; in circumspiciendo vidi in valle in pede montis vastiquandam umbram et cogitavi, quod esset virgultum aliquod,et descendi tollere, ut darem asello meo, qui mecum jejuna-bat. Sed dum venissem ad rem, non erat virgultum, sedaridum spinetum; ab illo ergo loco ascendi in collem opposi-tum monticulo nostro, ut si forte ibi aliquid viderem vel au-direm, et in isto colle transivi nunc huc nunc illuc, sicut anxiiet phantasiis praeoccupati sine arbitrio transferunt se de loco