Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
526
Einzelbild herunterladen
 

526

manducavimus nec bibimus. Sic ergo alii et major pars judica-bant esse procedendum, sed ad quam plagam et partem penitusignorabant, nam densae tenebrae erant, ita ut montes ante nospenitus videre non possemus nec vestigia et vix mare a tergo,quod tamen naturaliter in tenebris quodam splendore fulget.Vagabamur ergo per incertum, nunc ad dextram, nunc adsinistram, nunc per directum, nunc per indirectum, nunc se-quebamur opininionem illius, post paululum reclamante alioeundem sequebamur, aliquando cum silentio omnes substitimusauscultantes, an sonum aliquem colloquentium aut clamantiumaudiremus, sed nihil audientes nos ipsi magnis vocibus clama-vimus et in hoc nec latrones nec praedones timuimus, quiaoptavimus hominem ad nos venire, a quo aliquid discere pos-semus. Interea vidimus ante nos rutilare ignem, exsurgeresplendorem et laeti fuimus aestimantes, socios nostros ignemaccendisse propter nos, et dum laeti splendorem sequeremur,delusos nos esse statim conspeximus, quia erat quaedam stellaperlucida, quae oriens radios suos a cacumine montis emisit.Porro dominus Ileinricus de Schömberg, vir cogitativus etprudens, tendebat contra quandam stellam et ad sui sequelamnos invitabat dicens, se certum invenisse in coelo tramitem innostrum exercitum; sed unde hoc habuerit, nescio, hoc tamenscio, si eum secuti fuissemus, directe in exercitum venissemus.Verum cum per aliquod spatium eum j secuti fuissemus, dice-bat quidam, quod nimis dexteram peteret et ita dimissa f68a)directione domini Heinrici alium secuti sumus ad sinistram.Inter haec nonnumquam ad litigia devenimus, illo volente huc,altero illuc. Duas res ego in hac tribulatione aeque timui,sicut ipsam tribulationem: una, quod duo principales nostrimilites contra se insurgerent et gladios eximerent, quia scivicos vecordes ad invicem, et ideo cum industria, quando dis-ceptabant de via, posui me cum asino in medium eorum, nepropinqui sibi citius moverentur. Altera: quod, quia diversaeopinionis eramus de plaga, timui, quod aliquis suum conceptumsequeretur et a nobis divideretur et periret, unde magna curavigilavi, ut litigantes delinirem et evagantes revocarem. Dixialiquotiens sociis tristibus, non timeatis tantum, non irascaminiad invicem et non separemini ab invicem, his enim duobus