Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
525
Einzelbild herunterladen
 

525

quidam miles dixit ad me: ecce, frater, manifeste deludimura diabolo, mare effugere nos non posset, sed hoc, quod (Ib)videmus, fugit a nobis, ideo mare non est, sed diabolus trans-formatus in mare. Cum autem sol occidisset, appropinquavimusmari et dum de limbo descendere vellemus ad aquam, venimusin lutum, in quod asini usque ad ventres cadebant. Descen-dimus ergo cum maximo incommodo, quia etiam incidimus eteductis bestiis in aridam eas ad spineta colligavimus. Intra-vimus ergo lutum et cum labore usque in aquam devenimus,ubi parvum et triste solatium habuimus, nec vestes deposuimus,sed breviter manus lavimus et nobis ipsis indignati fuimus,quod tanto periculo sine utilitate nos exposuimus. Lotis ergomanibus quasdam monstruosas ostrearum testas accepimus delittore in testimonium, quod ad mare rubrum fuissemus, et perlutum ad asinos reascendimus, non loti, sed sordidi, non re-frigerati, sed anxiati, non laeti, sed moesti, et ita a mari reces-simus. Erat autem iam nox ita, ut nec vestigia asinorumquidem nostrorum videre quovis modo possemus, unde, cumomnes ignoraremus, per quam viam vel ad quam plagam ten-dere magis deberemus, et cum de hoc colliligatio fieret, aliquide peregrinis descenderunt de asinis et vestigia asinorummanibus quaeritabant in solo, sed nihil certi propter tenebrasinvenire poterant et in omnimoda dubitatione stetimus igno-rantes, ad quam partem facies nostras convertere deberemus.Stetimus ergo et nos ipsos mature consuluimus, quia multiplicimodo mortem nobis imminere sensimus. Quidam consulebant,quod non amplius procederemus, sed ibi fixi usque ad diemmaneremus, quia possemus sic in tenebris pericula nobis ignotaincidere, nec esset possibile ad socios venire in tam confusalatitudine, in mane autem luce habita possemus eos sequi.E. contrario alii dicebant, hoc consilium esse nobis mortiferum,quia certum nobis erat, quod transacta media nocte Calinuscum exercitu se de loco movere volebat et si nos usque adlucem maneremus, illo toto die illos apprehendere non posse-mus, et ita necesse esset nos deficere et bestias, quia ad minusduobus diebus et noctibus non possemus habere alimenta, ni-hil enim nobiscum susceperamus de necessariis vitae, necaquam nec panem, et cum hoc illa die praeterita paene nihil