Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
522
Einzelbild herunterladen
 

522

cum magna reverentia respondit: homines isti peregrini suntet loca sancta terrarum nostrarum quaerere venerunt et nemi-nem laedere, neminem invadere nulliquc nocere cupiunt.Audientes autem in Gaza, hoc est, in Jerusalem, quosdampestilentes homines vagari per desertum, qui passim violarepraesumunt salvum conductum domini Soldani, spoliantes etvexantes transeuntes, etiam Cairinos nobiles, robusta mentepetierunt a Trutschelmanno licentiam ferendi arma, ut occur-rentes turbatores libertatis benignitate domini Soldani cisconcessam possent et ipsi turbare et profligare; hac de causa(*>) gladiis accincti, arcubus muniti incedunt isti. Hoc auditoresponso convertit se ad famulos suos et jocundo omine dixit;ecce, isti Franci audaciores sunt Aegyptiis; si Mauri, Sarra-ceni, Mamalucci illius essent audaciae, dudum fuisset desertuma latronibus et praedonibus purgatum. Sic ergo vir ille optimefuit contentus et per Calinum salutationem amicabilcm obtulitcumque de nostro itinere, de patria nostra et aliis conditionibusinterrogavit, nos vero per Calinum ab eo quaesivimus, an navesonerariae de India venissent in Thor cum speciebus aromaticiset si species illae ductae essent in Alexandriani. De hoc ideoquaestionem fecimus, quia cum istis speciebus in navibusAlexandrinis iu Italiam trensfretare sperabamus nos. Statimautem vir mentem nostram intellexit et plenum responsum deditdicens, quod ante plures dies naves Indianae in Thor venissentet jam actu species aromaticae ducerentur in camelis in Aegyptumad Cairum et de Cairo per Nilum veherentur Alexandriani admare magnum et ibi iam starent naves Alexandrinae de Vene-tiis et onerarentur ocius recessurae. IIoc cum audivissemus,solliciti facti sumus valde timentes, ne naves ante adventumnostrum in Alexandriani recederent, quia si hoc factum fuis-set, in Alexandria hiemare necesse fuisset, quod nobis utiquefuisset molestissimum. Sic ergo vir ille velociter uos praecessit,nos vero lente satis cum nostris camelis sequebamur et ab illahora incepimus esse solliciti et Calino ac camelariis molesti,instigantes eos opportune et importune ad celeriorem processumet ut accelerarent iter.