521
carum videremus, (66 a) vix tamen quosdam juvenes militescompescere poteramus, ne eis aliquod signum complacentiaeostenderent. Dum autem diu ibi moraremur, 'misit Calinusnobis Arabem nuntium, ut ad tentoria descenderemus citius, eterat etiam male contentus de nobis. Descendimus erjro etcoenam nostram paratam invenimus et cum magna et insuetalaetitia manducavimus. Accidit enim nobis ex potu aquae, acsi de fonte rubro, qui in Aethiopia est, bibissemus, de quo quibibit, ut dicitur, limphatus efficitur. Nobis autem laetantibussedebant Sarraceni nostri et Arabes moesti, pallentes, si-lentes, propter eorum maledictum jejunium. Sed statim soleprofundius chaos immerso, quando nos quietem quaesivimus,ipsi vice versa incipiebant insolescere, cantare, ululare, mugire,comedere, bibere, et nobis quasi tota nocte nullam requiem tri-buebant et cum ista inquietudine ritum sui jejunii explebant.Nonnumquam surreximus et de tentoriis nostris ad eos cucur-rimus et cum minis eis silentium imposuimus; aliquando etiam,quando faciebant subcinericios panes, cum eis mansimus vi-dentes fatuitates eorum.
Iter solitudinis et terror peregrinorum.
Secundo die Octobris mane quidem surreximus, sed tarderecessimus propter trium camelorum perditionem, quos pu-tabant furto ablatos,, sed vestigia eorum sequentes inveneruntin deserto in loco pascui, Post ortum solis reducti sunt etita bestiis oneratis ab Ilelim recessimus et in publica strataper latissimos campos maris rubri littora descendimus, a tergoautem sequebantur nos quidam cum camelis aliis per viam,quae descendit a Thor, et timuimus, ne forte essent praedones,quia valde velociter ibant nobisque appropinquabant; cumautem, circa nos essent, vidimus camelos ornatos et hominescuriales magis timuimus. Porro dominus illius Corrobanaeerat vir pinguis et decorus et in medium nostrum cum suodromeda se ingessit iratoque vultu circumspiciens singulosad Calinum cum indignatione: dixit: cur tu, Sarracenus cum sis,ausus es Francos armatos per terram domini Soldani ducere,ut quasi armati procedunt in publica regia strata? Cui Calinus