Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
523
Einzelbild herunterladen
 

523

De periculosissima erratione et deviatione peregrinorumtertiae societatis per solitudinem.

Processimus ergo per arenosos et latissimos campos, perquos S. Moyses cum universo populo Israel de Aegypto egre-diens a mari rubro ascendit et hora tempestiva, dum adhucmultum diei superesset, in quodam loco, dicto Wardachii, be-stias exoneraverunt, quod nobis displicuit, quia festinavimusvenire Alexandriani. Sed nostri ductores hoc non curabant,quia ante solis occasum dormire et quiescere intendebant, utper noctem vigilare et insolescere possent juxta ritum suiinutilis jejunii. Dum ergo in loco illo tentoria nostra figerevellemus, clavi lignei, quibus funes alligabantur, non poteranttenere propter tenuem arenam, in quam non firmiter infigeban-tur, et cum hoc paucos adhuc palos habuimus, aliis per deser-tum amissis. Sedimus ergo in calore solis in arenti arena cumimpatientia et murmure contra ductores nostros. Porro a locoillo vidimus inter nos et mare rubrum cumulos arenarum etmonticulos et per medium illorum discrete vidimus mare rubrumet videbatur nobis, quod vix per milliarc italicum a nobis di-staret. Unus ergo de militibus (67a) tertiae societatis, inqua ego fui, dixit t ut quid hic sedentes in ardore solis tabes-cimus et ignavia marcemus? Ecce, ibi est mare rubrum etmultum superest diei; descendamus quaeso ad refrigerandumnos et ad deducendum tempus. IIoc dicens nemo sibi respon-dit et addidit: non sunt, inquit, fideles socii inter vos, quiaudeant ad tantillum spatium mecum proficisci pro sua et mearecreatione? paratus ego essem inire bellum pro vobis, et nullusvult mecum ire ad balneum? Quid formidatis? quid timetis?Cumque diceremus sibi, quod Calinus non dimitteret nos, nisialiae duae societates etiam nobiscum descenderent, irrisit etinfidelitatem et formidulositatcm multis verbis improperavitnobis in faciem. Ad haec cum indignatione surreximus omnesde tertia societate, in qua sola haec gerebantur et reassumtisasinis simul ad mare descendere incepimus. Quod cernensCalinus clamavit magna voce revocans nos. Similiter Arabes,camelarii et asinarii et alii peregrini post nos clamabant, pro-cantes ut maneremus; sed dissimulavimus audire et elongati