515
descensum adsceudimus per rupes de torrente et in locumvirgultis et virentibus arbustulis repletum venimus, per quemeuntes in campum venimus arenosum, in quo inulta vestigiahominum, camelorum et asinorum nova sabulo impressa vidi-mus. Erat autem campus ille circumdatus arbustis et fructi-bus et in eo erant multi putei et foveae aquarum, quas utvidimus, de asinis prosiluimus et laetati fuimus pro aquaruminventione. Accurrimus autem ad proximam foveam et situ-lam de corio factam, quam Arabs noster secum ferebat, sub-misimus et aquam hausimus crassam et turbidam, de qua cumbibere vellemus, gustavimus aquam esse salsissimam, ac side mari esset hausta, quam nec asini nostri bibere poterant.Quando autem vultu turbato Arabem ductorem nostrum respi-ceremus, ac si nos delusisset et gratis circumduxisset, deditnobis signum, ut etiam alios puteos gustaremus et aquamdulcem quaereremus. Accessimus ergo ad alium puteum ethausta aqua insipida quidem fuit, sed non adeo amara, utprima; sic per singulas foveas cucurrimus et aquam pro be-stiis invenimus, sed pro nobis non erat aqua in puteis. In-cepit autem Arabs fodere et arenam manibus ejicere in quadamfovea sicca non profunda, quam nos invenimus, et dum pau-lulum fodissemus, ebullire coepit aqua turbida quidem, seddulcis, et de illa amphoras nostras replevimus et ventres no-stros, nihil curantes de turbatione ejus. Sic quilibet scienscampum illum fodit sibi propriam foveam, quia aqua fundidulcis est, sed dum solis calor in puteos splendet, reddit eamsalsam, ideo in puteis fossis non reperimus nisi aquam salsam.Si autem putei essent in altum defossi et muris inclusi et asolis calore protecti, credo, quod potabilis et bona aqua ibesset. Satis mirabile est, unde aquam habeat humus illaarenosa. De Neptuno, maris deo, miramur, quod postquamfiliam Danai liberavit in deserto a Satyro et eam cognoverat,in loco oppressionis virginis tridente percussit terram et fonserupit; hic vero nec tridente usi, nec ligone, manibus fontemfecimus. Hic amarissimas aquas invenimus in fontibus, simi-les aquis fontis dicti Exampeus, qui est apud Caliopados; bicadeo emittit amaras aquas, ut fluvium, in quem labitur, om-nem amarum reddat. E contra fons est, dictus Alis, qui in
33 *