Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
514
Einzelbild herunterladen
 

514

Defectus aquarum molestus.

Dic XXX,, ultima Septembris, quae est S Jeronymi,stalim post noctis medium a loco praefato recessimus quatuorhoris ante diem et per devia deserti perreximus posttergan-tes altiora et interiora montana, et cum jam clara esset dies,venimus in desertum Ramathaim, ubi mansionem habuimusdie XIX., ad radices regionis Rachkaym, ubi per praeceps des-cendimus, sicut dictum est fol. 28 b. Non autem reascen-dimus per clivum in montana illa, sed dimissa altitudine addextram contra mare rubrum descendimus et ibi a via decli-navimus, per quam ingressi fueramus et contra Aegyptumnos convertimus. Interca defectus aquae molestus erat nobiset murmuravimus pro aqua dicentes Calino, qui erat Moysesnoster: Da nobis aquam, ut bibamus, sicut Judaei Moysidixerunt Exodi XVII. Respondit Calinus, quod si vellemushabere aquam, necesse esset non multum a vero tramitedeclinare a camelis, qui per ista devia non possent duci.Oportet, diximus, nos habere aquam, quia a monte Synaiusque huc aquain non vidimus et utres paene evacuavimus.Quidam ergo Arabs, qui nobis in deserto adhaeserat, dixitCalino, quod sciret quendam locum multorum puteorum, adquem vellet nos ducere. Dimisimus ergo camelos et Calinumrecto tramite procedere contra mare rubrum et secuti sumusArabem illum in aliam regionem. Venimus autem cum eo inquendam terribilem et saxosum torrentem, qui parietibus altisrupium ab utroque latere claudebatur, per quem impetuosis-sime suo tempore aquae decurrunt, ita, ut grandia saxa ab-ducant. Per illum torrentem longa via descendimus et ince-pimus formidare, quia locus inhumanus erat. Colloquebamurautem nobis et mirabamur de nobis ipsis, quod propter aquamdimisimus omnem substantiam in camelis et ductpres nostrosasinarios et camelarios et adhaesimus uni homini alienissimonobis secuti eum per invia illa loca. Veruintamen omnibusnobis videbatur Arabs ille esse homo bonus, omnibus eniminodis, quibus potuit, gestiebat nobis complacere et jocundepraecurrit nos, ostendens nobis rupium altitudinem et torrentis(64 a) illius vastitatem, tamquam ipsemet miraretur. Post longum