516
potione est adeo suavis, ut nullus alius potus eo habito desi-deretur. Sic et liic similiter dulces et amaras aquas reperi-mus. Vidi tamen in quodam loco terrae nostrae in eodemloco qualitates ejusdem aquae magis mirabiles. Nam supraConfluentiam prope oppidum Nassow, ebullit de petra aquaamara et calida et de rimis ac scissuris ejusdem petrae cali-dior et amarior, et dulcis et frigida similiter etiam ibi reperi-tur et frigida et amara similiter, et tamen totum de una petraemanat. Dicitur autem locus ille Wasserems, in quo sunthabitationes pro balneari ibi volentibus, quia aquae illae me-dicinales sunt.
Adaquatis itaque nobis et bestiis a loco festini recessimuset iterum in torrentem alium horribilem venimus et cum in codiutius processissemus, in parte ejus ascendimus et camelosnostros in alto a longe conspeximus procidentes, concitoautem gradu eos (I>) secuti sumus et dum ad eos venissemus?aqua in amphoris calefacta fuit et inutilis ad potandum etaliquantulum salsa; quam statim enim solis calorem aqua illasentit, ad amaritudinem tendit. In illo die ambulavimus inmaximo solis aestu per torrentes mirabiliter desertos et steri-les, in sero autem quendam torrentem intravimus, quem no-minabant Laceraram, et in eo tentoria fiximus juxta petrosumclivum, de quo rupes minaces dependebant. Accepimus autemlectulos nostros et cavernam magnam intulimus et ibi conse-dimus, odio enim habuimus tentorium et non libenter sub eoquievimus, quia copula,ti et juncti adinvicem pediculis reple-bamur unus de alio. Omnes petrae, rupes et humus illius locierant de terra albissima, unde pulvere albo conspersi fuimus,ac si fuissemus in uno turbido molendino de farina. Dumautem sarmenta collegissemus et coqueremus, circuiveruutductores nostri et Arabes tentoria nostra petentes a nobis ovaet paximatios et alia esibilia, nec tamen illo sero nisi parummanducaverunt, cujus causa statim subditur.
Finit tractatus septimus.