513
libenter, quod nos etiain apposuissemus argentum, sed nolui-mus. Aliqui eorum a suis camisiis discerpebant peciolas etante idoluin suspendebant, sicut facere soliti suut iu locis,ubi aliquid divinum esse opinantur, ut supra patet fol. 29 b.et 33 a. Unde autem stultus ille peciarum cultus ortus sit,dicere possumus, quod sicut quibusdam visum est nihil inmundo dignius, nobilius ct Deo acceptius, quam cutis cada-verum, quibus se ipsum Dominus et sua secretissima et totumcommendat universum: sic pari ratione vetusti inutiles pannilinei et camisiarum peciae dignitate praeferuntur, cum nonminora eis commendantur, quam cutibus cadaverun, pergamcnoetiam et papyro omni, scilicet divina et humana, coelestia et ter-restria, aeterna et transitoria, praesentia et futura, visibiliaet invisibilia, naturalia et gratuita, credibilia et experimenta-lia, rationalia et supernaturalia et caetera omnia, bona etmala, prosequenda et vitanda; ideo forte infideles haec diissuis accepta judicant et oifcrunt. Consequenter processimususque ad diei vesperam et in loco horrido, quem nominabantArabes Effkay), tentoria fiximus (b), cumque nos iu locolocassemus, iterum incepimus deficere et egere et aquarumdefectum sentire, quod erat nobis supra modum molestum etintolerabile; vix habuimus aquas, ut possemus illo sero co-quere jus vel prodium pro offis. Venit nobis in mentemabundantia carnium, anserum et aucarum, quae paenein omnibus domibus est in patria nostra in sero sancti Michae-lis , ct flagrare coepimus post ollas carnium ct post verutaassaturarum et post crates piscium et caldaria pulmentorum.Contigit nobis paene sicut filiis Israel in deserto, quando reco-gitabant Aegypti abundantiam et desiderabant carnes, pisces,cepas, allia et pepones, ut habetur Exodi XVI., et pleniusNum, II. Sed desideria nostra erant frustra, non enimhabebamus Moyseu, qui coturnices de transmarinis par-tibus nobis afferret, sicut illis, super quos tamen clam iraDei descendit, Psalm. : Adhuc escae eorum erant in ore eorum■et ira Dei descendit super eos etc. Miserum ergo S. Michae-lis diem habuimus et noctem inquietam propter cineres etventos eos elevantes.
33