512
oiloriferurp, circa quod illos detentos illudit et evadens adtutiora fugit. Ex onagro et equa natus fit mulus velox, sedvelocior ex onagro et asina et sunt muli pretiosissimi, in qui-bus principes et magnates vehuntur. Igitur circa solis occasumin torrentem aridum et desertum venimus, quem nominabantArabes Elphat, in quo oneribus abjectis tentoria fiximus etpernoctavimus. Porro tanta erat ibi vastitas et ariditas, quoddesperavimus, nos posse reperire materiam pro igne, tameninvenimus tantum, quod aquam offae calefecimus.
Vicesima nona die, quae est festum Michaelis, ante lucemsurreximus et per torrentes desertos, per quos ingressi fuera-mus, exivimus ei taediosam et laboriosam diem habuimus, quiaper rigidissima loca, non quidem arenosa, quod tolerabile fuisset,sed pulverosa, imo cinerosa tota die proficiscentes grande iterfecimus- per pulveres et cineres. Mirabamur non parum,- undepulverum et cinerum tam immensa copia per totam dispersaregionem, ubi non sunt habitationes hominum, nec ignis, necmateria combustibilis? Ad hoc catholicum accepimus responsumtale: Ex quo Dominus omnium terrarum maledictiones induxitsuper hunc petraeum desertum, etiam hanc ei immisit maledic-tionem, ut de coelo nec pluviam aquae, nec nivis, nec rorishaberet, sed pluviam pulveris et cineris, quam nimirum male-dictionem terrae sanctae minatus est similiter venturam, siejus habitatores mandatis ejus contrairent. Unde dicit Deu-ter. 28,: Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem de coelo,descendat super te cinis, donec conteraris. Sic fecitDominus terrae Aegypti, quando Moyses et Aaron ad jussumejus acceptis cineribus de camino in aerem sparserunt, undetota superficies terrae Aegypti fuit cooperta cinere et pulvere,eratque cinis tam in jumentis quam in hominibus, eos corro-dens usque ad ulcerationem, ut habetur Exodi IX. Suspicatiergo sumus, hanc deserti partem etiam ibi percussam plaga,et timuimus, ne forte et nos ulcera contraheremus, sicut Ae-gyptii; sed custodivit nos Dominus integros in regione ci-nerosa.
Porro in vallem quandam venimus, in qua reperimus ido-lum in forma pueri Aethiopis in caverna petrae stantem, cuiArabes interdum pro tempore oblationes offerunt; vidissent