511
nobis in torrentem, ecce subito onager magno impetuet cursu velocissimo de saltu contra nos descendit, ac si velletin nostrum exercitum irruere, nos autem, qui prius nullumvidimus, non aliud aestimavimus, nisi quod esset asinus do-mesticus et mirabamur de sua agilitate et formositate. Cu-currit autem respiciens asinos nostros, puto autem, quodcoitum quaesiverit, quia alias ex natura fugiunt hominum con-sortium. Porro quidam de Arabibus bestiam ad latus cautesecutus cum arca et sagitta conabatur bestiam sagittare, bestiaautem in importunitate aufugit, sed paulatim a sequente de-cidit, quasi ipsum post se traheret et illuderet; tandem autemdum Arabs propinquior esset, tetendit arcum et bestiam vul-neravit, quae mox sagittam excutiens a nobis per praecepsdilapsa est, juvenis vero attulit sagittam cum aculeo cruento.Non multo post vidimus quinque onagros simul inter rupescurrentes. Naturales multa dicunt de onagro. Est enimonager asinus ferus sive silvestris et est pulcher, magis gracilehabens caput quam asinus communis et est animal liberum,indomitum et lascivum, habitans in montibus et locis desertiset est velox ita, quod beneficio fugae ursum, lupum et leonemvincit, ideo computabatur inter praecipuos deos antiquorum,magis quam Dyomedes, ut Eusebius de evangelica praepara-tione dicit Libro V. C. 13. Diu ultra omnia animalia sitimtolerat et divisus ab aqua longe beneficio ventorum vivit,quos stans in scopulis attrahit, unde Jeremiae XIV.: onagristeterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. EtPsalm. : Exspectabunt onagri in siti sua. Onagri mares timentet zelant foeminas suas, ideo gravidas suas custodiunt et natosmares morsu castrant, e contra gravidae latebras petunt etparere furtim petunt gaudentque libidinis copia, propter quodmares eos odiunt. Masculus foeminam non habens temporecoitus in altam rupem ascendit et desiderio libidinis aestu-antes vehementer rugiunt ita, quod animalia caetera horroreconcutiuntur, ad hoc etiam ventum naribus attrahunt et perhoc dijudicant,ubi foemina,quam cupit, sit. Onager duodecim vici-bus in die et duodecim in nocte rugit et per hoc incolae desertidiscernunt de horis noctium. Industria naturali hoc facit, quod,quando canes eum sequuntur, emittit stercus suum canibus