508
De recessu peregrinorum a monte Synai et de tribu-lationibus, exactionibus et vexationibus passis anteeorum egressum et regressum in desertum.
Vicesima septima die ante lucem surreximus et Missas innostra capella celebravimus, quibus celebratis in ecclesiamS. Catharinao descendimus et indulgentias (+f) in capellabeatae virginis ad Rubum et ad beatae Catharinae sepulchrumaccepimus et locis sanctis deosculatis licentiam repatriandi aS. Catharina accepimus et in locum nostrum ascendimus etad recessum nos disposuimus. Cum difficultate autem a mo-nachis obtinuimus, quod utres de cisterna monasterii replere-mus aqua. Est enim in ipsa curia grandis puteus et altusvalde, habens aquas ex fundo emanantes et non ex pluviisconfluentes, quod tamen numquain in aliquo loco orientisvidi, nisi ibi. Dicunt autem, Moyseu hunc puteum fodisse etorationibus aquas emanantes penetrasse pro populi Israel so-latio. Hanc autem artem fodiendi puteos Moyses in Aegyptodidicit, quia dicit Plinius de Naturali Historia, quod Danaus,Beli filius, primus puteos in Aegypto fodit et inde navigansin Graeciam idem similiter fecit et ab ea in alias regionesnotitia haec devenit.
Videntes autem Arabes, quod ad recessum nos dispone-remus , misit capitaneus eorum ad nos famulum, avisans nos,ne egredi de loco nostro praesumeremus, nisi prius ei satis-factum esset. Post multas ergo placitationes aliquos ei duca-tos dedimus et liberatos nos aestimavimus et camelarios ex-spectavimus, qui diu tardabantur. Tandem autem venit unus,camelos esse praeoccupatos ab armatis, nec dimittere vellent,nisi pedagium pro eis solveremus. Et conventione factacum eis pecunia camelos redemimus. Venerunt etiamasinarii, dicentes, asinos esse conclusos a paganis et non nisipecunia redimendos. Sic ergo bursas continue apertas habui-mus, quod necesse fuit ad redimendum nos a vexationibus.Misit interea pater monasterii ad nos conquerens, quod ali-quis de nobis de tumba S. Catharinae particulam ferreo in-strumento abscidisset, quam si voluntarie restituere tardare-mus, ad statim coacti per Arabes, quibus caussam committere