507
habet intentionem eam videndi, nec habet ibi aliquam obedien-tiam. Sciunt autem illi monachi, quod romana ecclesia pro-videt etiam illis locis de praelatis, in quibus obedientiam nonhabet, et currunt extra, veniunt Romam et invocant et cognos-cunt jam praelatum propter quaestum, quem numquain honora-rent, vel cui numquain obedirent propter Christum, et fictas etminus deliberatas dant litteras, ut pecunia nostra veniat inusum haereticorum. Quarto, frater ille stat ibi et postulatargentum gratis et aurum, et ego expertus sum, quod ipse inloco suo non gratis aperiret nobis unum ecclesiae ostium, nondaret aquae frigidae potum, non praeberet celindrium, non prae-staret corium pro calcei resartione, nec peciam panni veteris,imo oportet baculos ab eis emere, vel censum pro ba-culo dare, quem quis accipit, dum montes sanctos ascendit.Hoc enim in praecedentibus non posui, sed ita se habet: dumperegrini montes sanctos volunt ascendere, veniunt monachicum baculis, quos vel vendunt, vel pretio accommodant, sednullo modo dant gratis, contra illud: gratis accepistis, gratisdate. His dictis, finito sermone populus recessit, nec obolumilli monacho dedit, imo, avisatus fuit, ut citius de urbe rece-deret, antequam interrogatio severa ab eo fideret. Credo enim,quod nec pecunia ab eo collecta ad locum montis Synai sitventura. Audivi postea, quod imperator serenissimus et rexRomanorum Maximilianus et rex Ilungariae, cum quibus prae-dictus nuncius fuit, magna munera sibi dederunt, sed inutilia,quia non servant hoc praeceptum: Cui des, videto. Est enimlocus sanctus et Christianis pretiosus et hoc pensant et noninterrogant de qualitate locum inhabitantium, qui nihil valent-Indulgentiae (62 a) autem datae per apostolicos illi ecclesiaosunt antiquae, datae, dum adhuc ecclesia esset sub Papa, etadhuc quidem durant in favorem peregrinorum, qui eas con-sequuutur, dum locum visitant etiam sine munere, nec pere-grinus bene faceret dando munus, quod cederet in utilitatemhaereticorum pro indulgentiis.