509
vellet, restituere vi cogendi essemus, IIoc audito expavimuset tumbam truncatam reperimus, nec erat inter nos, qui con-fiteretur se hoc fecisse, et unus alium respexit et omnes ei,qui fecit, malediximus, rogavimus tamen nos invicem, ut reussine verecundia confiteretur et redderet abscissam peciatn etomnes cum eo vellemus concurrere in reatu et solvere sol-venda, sed nemo erat, qui se manifestare vellet, donec Ca-linus noster diceret, quod reus occulte sibi praesentaret fru-stum lapidis (foj et rem occulte complanare vellet. Et sicfactum est; quis autem reus fuerit inter nos, hodie me latet.Multas angustias et confusiones sustinuimus per totam pere-grinationem propter indiscretam quorundam devotionem adhabendum particulas de locis sanctis, ut dixi P. 1, F. 217 B.Hac turbatione sedata venerunt officiales conventus, monachi,et inverecunde a nobis Valete in pecunia postulabant, quibusetiam dedimus, quamvis non meruerint. Deinde venit patermonasterii in propria persona, vir non multum senex, robustuset prudens, et petivit, ut quatuor camelos oneratos fructibusnobiscum in Aegyptum descendere permitteremus. Singulisenim annis isto tempore mittit pater monasterii domino Sol-dano regi Aegypti fructus in ligneis cisiis obfirmatis, collectosin regione deserti Synai et Oreb, et rex pro magno munereacceptat pro eo, quod creverint in illa sancta regione, etdividit eos potentioribus tyrannis Aegypti, qui tamquam ressanctas e coelo missas cos fructus suscipiunt. Recepimusergo in nostrum consortium illos quatuor camelos. De hortis,ubi illi fructus in deserto crescunt, vide supra fol. 41. b.
Cum ergo omnia essent pacata et cuncti essent soluti, timui-mus, quod post exitum nostrum sequerentur nos Arabes et insolitudine nos turbarent. Idcirco descendimus cumCalino ad mu-scheam, ubi Arabum capitaneus erat, et evocato eo rogavimus, negravaremur extra monasterium per suos, qui promisit, quod persuos nihil mali passuri essemus et, si vellemus ex toto securi esse,ipse vellet de suis servis nobis defensores adjungere per duas veltres deserti mansiones. Ista responsione contenti et securi a virorecessimus. Per praedicta igitur impeditus fuit recessus no-ster usque ad meridiem et in solis fervore oneravimus cummulto labore camelos et cum multis litigiis, quia camelarii