493
possidere et industria magna circa monasteria hortos plantare,olivas nutrire in locis desertis, et istis sic stantibus inutiliaprorsus fuissent miracula. Sic etiam contigit filiis Israel indeserto, in quo de delicatissima manna vivebant, sed post-quam fructus terrae sanctae habebant, cessavit mannae mira-culum, Josuae 5. Nec est amplius tempus miraculorum, utnecesse sit oleum fluere pro infirmorum sanitate, vel prosanctitatis ostensione virginis; ideo hic et circa alia sanctorumsepulchra cessaverunt fieri miracula, quamvis hodie ossa S.virginis videantur esse plena oleo et pressa oleum sudarepossent, ut videtur; nec tamen omnino putet aliquis cessassemiracula S. Catharinae, etiamsi juxta sepulchrum S. virginisnon fiant, saepe enim videmus majora per sanctos fieri mira-cula in locis, ubi eorum corpora non sunt, quam circa eorumtumulos. In multis locis hodie per S. Catharinam fiunt ingentiamiracula, sicut in dioecesi Colouieusi in monasterio Reueu-roth monialium ordinis canonicarum regularium, in quo inau-dita contingunt miracula, ubi de parvo osse S. Catharinaedicitur fluere oleum, lac, balsamum et manna, et alia stupendanarrantur ibi verorum testium assertione. In vita S. Hilario-nis dicitur, quod ex eo loco Syriae, ubi corpus ejus jacet,non contingunt miracula, sed in quodam hortulo Cypri, inquo habitavit vivens, maxima fiunt miracula. Sic etiam estde S. Catharina.
Qualiter autem corpus S. Catharinae sit inventum et huctranslatum, iam videndum restat. Cum enim ex iniqua sen-tentia imperatoris Maxentii in Alexandria virgo alma postplurima supplicia fuisset decollata, subito corpus ejus subla-tum est et concurrentibus fidelibus, ut illud tollerent et sepul-turae traderent, nihil invenire poterant, et quo pervenerit, pe-nitus ignorabant. Nam invisibiles ministri sanctorum, beatiangeli, ipsum in puncto exspirationis rapuerunt et per aeremin verticem montis Synai deportaverunt in locum, ut dictumest fol. 38. b. Fideles autem in Alexandria suspicabantur,ipsam cum corpore et anima in coelum assumtam. Jacuitautem corpus sacrum per CCC annos, quousque tota Arabiaet Aegyptus fidem Christi recepit. Hoc facto ipsum desertumrepletum fuit sanctis monachis et in pede montis Synai