494
monasterium constructum fuit in honorem gloriosissimae virginisMariae in loco, ubi Moyses vidit rubum. Duo enim generamonachorum desertum occupabant: quidam erant coenobitae,in monasteriis simul regulariter Deo servientes; horum vivendiregulam accepit S. Pachomius ab angelo in tabulis aeneisconscriptam, quae habetur in Speculo histor. L. 18. c. 82.Alii erant anachoretae, singulariter viventes, omne humanumconsortium fugientes, penetralia deserti lustrantes, in cavernisterrae habitantes. Singulariter autem in deserto Synai erantmulti utriusque generis monachi devoti. Porro in monasteriosub monte Oreb erat pater monachorum, vir bonus, cui ali—quotiens in mentem venit, ut cum monachis suis exiret etper solitudinem sanctos quaereret, et tum distulit. Quadamvero nocte accepit in somnis, ut mane cum monachis suisegrederetur et inveniret thesaurum orientalibus et occidcnta-libus desiderabilem. Mane facto omnibus suis monachis con-vocatis et voto eis exposito in desiderium quaerendi thesau-rum corda eorum vehementer accendit et egressi simulvagabantur per deserti devia incerti, sed multum incensi, etperlustrabant foramina petrarum, speluncas montium, rupiumscissuras perambulabant, montes et valles et torrentes per-scrutabantur. Interea Deo duce ad quoddam antrum pervene-runt et altam quandam rupem et in eo senem monachum in-venerunt, cujus vultum numquam prius viderant; qui duminterrogaret monachos, quid vellent (b) et quid quaererent,dixerunt: thesaurum quaerere divina jussione venimus deside-rabilem orientalibus et occidentalibus. Ad haec senex: et egoad idem faciendum saepe sum admonitus, sed timens fallaciasinimici usque nunc distuli, jam vero securus vobiscum ibo adquaerendum. Ad quem monachi: Et ubi putas quaeremusVRespondit: Ecce, in monte hoc altissimo vidi frequenter lu-mina clara, splendentia et non dubito, quin aliquid divinumibi lateat, sed quia inaccessibilis locus est prae altitudineascendere non praesumsi, nec majestatem Dei ex monte relu-centem solus perscrutari ausus fui, nunc autem simul perga-mus, adseendamus et quaeramus. Erat autem mons ille monsS. Catharinae, ad quem numquam homo ascendit ante hoctempus. Perrexerunt ergo simul et cum multis laboribus et