Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
492
Einzelbild herunterladen
 

492

accessimus iterum ordine, quo prius, et sacras reliquias deos-culati sumus et nostra munera, aurum et argentum, in sar-cophagum obtulimus, quidam quatuor ducatos, aliqui tres,aliqui duos, major pars unum ad minus posuit ducatum, etcum hoc decantavimus juxta tumbam autiphonas et collectasin processionali signatas et indulgentias (-j-y) plenariae remis-sionis habuimus. Sacrista autem recollectis offertoriis sarco-phagum reclusit.

Tumba est in dextra parte chori in eminentiori parte re-posita de marmore candido et polito facta, in ejus superficieper circuitum sunt sculptae aliquae imagines et plantulae cumfoliis, nec est ad longitudinem staturae hominis facta, sedmulto brevior, quia solum pro ossium conservatione fuit facta.Multae ardentes lampades pendent juxta eum, quae oliin nu-triebantur de oleo, quod sudavit de membris virgineis, sedmiraculo hoc cessante membra oleo quidem erant plena, sednon sudabant, nisi quando fortiter fricabantur. TJnde legi inperegrinalibus antiquis, quod petentibus peregrinis fricabantmonachi aliquot os virginis et desudans oleum accipiebantperegrini. Sed et hoc miraculum cessavit et subsecutum fuitaliud. Nam singulis annis in profesto virginis advolaveruntquaedam ignotae aves pulcherrimae, rostris ferentes ramosolivarum virides et olivis repletos et super tectum ecclesiaeresidentes ramos projecerunt deorsum, quos fratres tollentesoleum saporosum et nobile expresserunt in tanta copia, quodper annum pro cibo et luminibus abundabant. Tandem autemet hoc miraculum cessavit, quia vel tempus miraculorumtransivit, vel quia abusus miraculorum fuit, vel quia indigni-tas et peccata miracula impediverunt, vel quia aliunde pro-visum de Deo fuit, quia est regula theologorum, quod Deusnon facit miracula, nisi exigente magna necessitate. Olimautem dum fratres sancti essent in loco, qui in penuria vi-vebant et paupertate squalebant, Deus miraculose providit,quia omnem spem in ipsum jactabant, juxta illud (57 a)psalm LV.: Jacta cogitatum tuum in Domino et ipse

te enutriet. Item: tibi derelictus est pauper. Successu autemtemporis incipiebant timere paupertatem et curam de se ipsisgerere et eleemosynas quaerere et reditus emere et tlielonea