Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
491
Einzelbild herunterladen
 

491

incipientes a senioribus, et sacras reliquias deosculati sunt eomodo, sicut abbas. Post monachos accessimus nos peregriniet secundum ordinem consuetum sacras reliquias veneratisumus, post nos vero asinarii nostri idem fecerunt, IIoc factonobiles nostri omnia sua jocalia aurea et argentea mihi dede-runt, ut ea ad sacras reliquias applicarem. Accepi ergo joca-lia mihi in Ulina a caris meis credita et dominorum militumsociorum meorum et singula in sarcophagum posui, applicansad testam sacri capitis virginis eximiae. De ista applicationeclenodiorum vide, si placet, P. 1. Fol. 36 A. Verum dumhaec agerem, pater monasterii, qui adstabat, uumquam ocu-los a me avertit et diligentissime in manus mihi adspexit, nequid tolleretur de reliquiis, multa enim sunt ablata transactistemporibus per peregrinos furto et per preces imperatorum,episcoporum et regum multa data ita, quod minor pars cor-poris sacri remansit (b). Nunc certiores facti bene custodi-unt propter fures et nec propter preces nec propter pretiaaliquid dant, cum doleant, se tantum dedisse, cum adhucpotior pars est ibi, caput scilicet sacrae virginis integrum,corona aurea pluribus gemmis adornata expresso signo sanc-titatis contectum et manus sinistra, cujus digiti sunt pretio-sissimis annulis repleti cum insertis gemmis. Alia manus estin partibus Gcorgiae, ut dixerunt nobis monachi, quam Rho-diaci se habere gloriantur, quam et peregrinis ostendunt. Decostis et tibiis et aliis articulis mullis corporis sacrae virginisvidimus in tumba. Videntur autem ossa sacra in oleo jacuisse,quia non sunt alba, sed illius coloris, quem os aut lignumcontrahit jacens in oleo, quo quondam, ut sacra ecclesiatenet, membra virginis resudabant, nunc autem miraculo du-dum cessante jacent membra sacra in bombyce, de qua bom-byce loco olei datur peregrinis, quam intingunt lampadibuspendentibus in capella sanctae Mariae ad Rubum, sicquc adpartes deferunt pro oleo sanctae Catharinae. Ego habui vi-treolum parvum, quod eodem oleo implevi et multum de lanaintinxi; nihilominus compertum habetur, oleum illud ex prae-dicto loco sumtum esse mullum salubre simul cum bombycehabitum. Ultimo dum pater monasterii arcam virginis velletrecludere, annuimus, ut adhuc paululum sineret apertam, ct