Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
490
Einzelbild herunterladen
 

490

(56 a) De sepulchro beatissimae virginis S. Catharinaeet de sacrosanctis ejus reliquiis et quo ordine osten-duntur dominis peregrinis Christianis et quid hodie sitde miraculo olei, quod dicitur de ejus tumba effluere,et de translatione corporis S. Catharinae et ruboMoysis et aliis locis indulgentiarum ejusdem ecclesiae,per totum caput illud.

Die XXVI. statim transacta media nocte dicto officio adMissas legendas nos disposuimus et milites saeculares sedisposuerunt ad sacram communionem. Erat enim sexta feriaet alia die, ut sperabamus, instabat recessus noster. Dictisergo matutinis et primis audivimus militum sociorum nostrorumconfessiones et successive in capella nostra celebravimus etperegrinos saeculares paene omnes communicavimus. Intercacum clara facta esset dies, descendimus in S. Catharinaeecclesiam ad videndum ejus sacras reliquias. Nobis ergo inecclesia exsistenlibus venit pater monasterii cum omnibus suismonachis, gestantes in manibus singuli candelas ardentes; sicet nos peregrini omnes ardentes cereas in manibus habuimuset hinc et inde tumbam S. virginis circumstetimus. Accessitergo sacrista conventus cum clavibus et seras tumuli conatusest aperire, sed non potuit, quia tam serae quam claves to-taliter rubigine erant infectae et indispositae, tandem autemcum adjutorio aliorum fratrum magna vi et labore seras ape-ruerunt et tumbam sacri corporis patefecerunt. Amoto ergooperculo tumbae marmoreo inceperunt monachi cantare quan-dam antiphonam, cantu et verbis graecis, in quo nihil penitusintelligere poteram, nisi apostoli et martyres; haec duo no-mina repetitis vicibus cantabant inter alia, idem autem etapud Graecos et apud Latinos sonant et significant et de graecoin latinum sunt assumta. Porro ipsis cantantibus accessitpater monasterii ad loculum et facta profunda inclinationeascendit ad tumbam, quae in altiori loco posita est et capitein tumbam immerso deosculabatur divinae sapientiae gazophyla-cium, sacrum virginis caput, et erigens mansit ibi stare adcaput tumbae. Post cum omnes monachi accesserunt,