Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
487
Einzelbild herunterladen
 

487

impolita. Et ita etiam est de vitulo supra dicto, in (35 a)quo deceptus visus exercuit error inter orientales utrosque,sci. Christianos et Sarracenos, ita quod credunt, quod diabolustulit vitulum aureum, quem Judaei fecerant, ut dictum est, eteum in locum illum transtulit in perpetuum Judaeorum scan-dalum et verecundiam, et ne ab aliquo removeri possit, fecitDeus, quod nemo ipsum invenire valeat. Sed hoc dictum estomnino falsum et contra Bibliae textum, Exodi 3*2., ubi dicitur,quod Moyses arripuit vitulum aureum et contrivit eum usquead pulverem, ut statim patebit.

Demum ab hoc phantastico vitulo nos convertimus cl inprocessu venimus ad foveam satis magnam et profundam, sicutpiscina, in qua erat aqua multa, quae emitti potest ad irriga- ^tionem horti. Ilanc lacunam dicunt semper ibi fuisse et-nonarte vel industria factam, sed a natura, in quam decurrunttempore pluviali aquae. Moyses autem cum vitulum aureumin pulverem contrivisset, sparsit pulverem in aquam hanc etadducto populo dedit eis potum ex eo, et qui culpabiles erant,remansit aureus color circa ora eorum, ita, ut barbae eorumviderentur aureae et male ex potu habebant ventris inflaturam,qui vero in hoc scelere nullam culpam habebant, aquam sinelaesione sorbebant, nec aliquid de auro in facicbus eorum ap-parebat; haec Exod. 32. et in postilla Lyrae. Similis fons le-gitur esse circa Thiana Jovi sacer. Is quidem plurimummirabilis est, unde, ut fertur, aquae ejus ex subterraneis mea-tibus frigidissime in fontem veniunt, in quo illico fervent et exastantibus incolis cis, qui pro re aliqua recte juraverunt, dulciset suavis et sanus est, dejerantibus vero adversus ex fonteprosiliens aqua, tamquam in hostes, oculos, manus, pedesquetalium feriens hydropisis atque depilationis aegritudines infert,nec cis illaesis abire possibile, donec perjurium suum fatean-tur iis, quorum in praejudicium dejerarunt. Sic et avarusMidas, rex Phrygum, aurum pro deo colens impetravit aBaccho, ut, quidquid tangeret, aurum fieret. Deinde ut faciumest, fame periit mortuusque in Pactolum fontem, qui aureasarenas habet, projectus est, ut in auro putresceret, qui absqueauro vivere recusaverat; per quae enim quis peccat, per haec