Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
486
Einzelbild herunterladen
 

486

Alexandria fabricaverunt, ut dicetur fol. 131. Hunc ergo ludumcum bove et vitulo viderunt filii Israel et ideo vitulum, taurumjuvenem, ex auro conflatum pro deo sicut Aegyptii sibi cle-geruut eique chorizando et sacrificando et altare construendo,sicut in Aegypto viderant, cultum impenderunt in hoc campo.

In progressu venimus in locum, ubi magni cumuli arena-rum erant et terra tumorosa; in quo loco sepulti dicunturfuisse illi, qui propter idololatriam illam fuerunt Moyse jubenteinterfecli, XXIII millia virorum, ut habetur Exodi XXXII et1. Cor. X. Consequenter ascendimus in illa lata valle et adipsam arctam vallem venimus, per quam ilur ad monasteriumS. Catharinae, per quam ingressi in hortum monasterii veni-mus, qui hortus a muro monasterii descendit per longumspatium et irrigatur eo modo, sicut hortus ad XL sanctos,prout ibidem dictum est. Est autem hortus consitus olivis etdiversi generis arboribus, magnus et solatiosus, et multasunt in eo loca, de quibus mentio fit in sacra Scriptura.Dum ergo per hortum ascendimus, jussit nos ostensor locorumsursum in juga montium aspicere. Vidimus autem in allissimarupe, quae consurgit ante montem Oreb, vitulum stantem etcontra nos respicientem, quasi paratum ad saltandum deorsumet apparuit ita manifeste cum omnibus lineamentis et quanti-tate debita, ac si vere animal fuisset, vel apparenter vitulusfuisset factus arte, sed nec naturalis nec artificialis vitulusest, est autem quaedam rupes in altum protensa, cujus sum-mitas sine intentione alicujus hominis rupta est et inferiusinspecta videtur esse vitulus. Unde fratres monasterii saepemoti curiositate ascenderunt montem, sed nullam vituli figuramsuperius invenire potuerunt, sed solum abruptas petras etscopulos praeruptos, qui inferius figuram vituli videnturhabere sicut saxum in Aegaeo mari est, quod figuramhabet caprae a longe inspectum, propter quod et ipsummare Aegeum dicitur, quia aegea dicitur graece capra. Etin alio loco maris vidimus scopulum quasi aspidis formamhabentem a remotis, sed dum prope essemus, erat grandesaxum. Sic dum quis ascendit de oppido Wisastaig versusUlmam, videtur in alto procul petra erecta, quasi homo sculp-tus, sed dum homo prope venit, nihil apparet, nisi rupes