Druckschrift 
2 (1843)
Entstehung
Seite
488
Einzelbild herunterladen
 

488

et torquetur. Sic et Judaei aureo vitulo immolantes aureopoculo vita privati sunt.

Deinde a piscina praedicta ascendimus et ad unam latamplateam venimus in horto, (quae) nescio quam ob causam calvaest, ita quod non crescunt in pecia ista gramina, sicut in aliishorti locis. In illa platea creditur esse locus, in quo aureusvitulus fuit fusus et fabricatus per Aaron, sicut habetur Exod.XXXII. Accepit enim a mulieribus et a populo inauresaureas et annulos et vasa aurea et projecit in ignem, et operediaboli egressus fuit vitulus aureus, quem eodem modo utAegyptii putabant esse Apim. Sicut enim Aegyptii ex aquaApim susceperunt in forma tauri, sic Israelitae eundem informa vituli ex igne receperunt. Adorabant enim gentileshomines deificatos, non in propriis humanis formis, sed informis bestiarum, in quas fabulae docebant eos transmutatosesse: ut Jupiter transmutatus in arietem adorabatur in speciearietis; Apis in specie tauri; Venus in pisce; Saturnus in equo;Niobe in lapide; Hermione in serpente; Juno in vacca; Ac-taeon in cervo; Antigone in ciconia; Aldona in carduele;Daphne in lauro; Atlas in monte, quem Perseus transformavitin montem; Arcades pastores in lupis. Et ita de multis aliisdicere possem. Ideo diabolus potius in igne vitulum conflavit,quam ffo) hominis sculptile.

Ulterius processimus et ad unam singularem petram ve-nimus ad radicem montis Oreb jacentem ad modum magniclibani. Ad hanc petram illisit Moyses duas tabulas lapideasdecem praeceptorum, videns vitulum et sacrificantem populum.Erant autem duae illae tabulae opere Dei dolatae et digitoDei conscriptae et de pretiosissimo et splendido lapide, cujusfracturae evanuerunt. Dicunt Judaei, quod scriptura legebaturab utraque parte lapidis, quod fuit miraculosum, quia dato,quod litterae in utraque parte videantur, sicut in pergamenotenui et perspicuo, solum tamen in una parte legi potestscriptura, quia in alia charta revoluta sunt litterae perversae.Ex hoc dicto creditur lapis fuisse clarus, lucidus, perspicuuset forte talis necesse erat, quod etiam in tenebris et nocturnotempore lucebat et legibilem scripturam semper ostendebat,sicut semper mandata ibi conscripta observanda erant. Sed