379
redacta est, quae deserta dicitur Actor. VIII, Nova au-tem hodie insignis civitas Palaestinae est, in duplo majorquam sit Jerusalem, populosa et pinguis. Unde vulgariterloquendo est fossa butyri, et omnia ad humanam vitam per-tinentia sunt ibi in copia et bono foro. Tot ibi arbores suntpalmarum, quod civitas videtur jacere in silva. Domos habetluteas et miseras, sed muscheas et aestuaria valde pretiosa,non est muro cincta, sed turres multas et altas habet abintra. Est civitas maritima, non tamen prope super litus sita,sed ad unum teutonicum milliare. Noctibus, quando omniatenebant silentium, audivimus in nostra curia sonitum et marisrugitum. Multi mercatores in Gaza resident et coci plurimi,et est in ea mirabilis gentium commixtio diversarum. Pluressunt ibi Aethiopes, multi Arabes, Aegyptii et Syri, Indi etChristiani orientales, nulli Latini. Tempore ultimo Chri-stianorum erat ibi bonus et honorabilis episcopatus. Adcommendationem vero hujus civitatis duo notavi. Primum,quod mihi non videtur, quod umquam locum vel civitatemviderim, in qua omnia sint in tam bono foro, quae homodesiderat, sicut in Gaza. Secundo homines sunt ibi pacifici,numquam enim molestiam intulerunt nobis aliquam, nec vexa-runt nos, sicut in Hama et Joppen, et tamen per vicos etplateas cottidie cruce signati cucurrimus et cum eis tractatushabuimus sine omni molestia. Ego aliquotiens solus in albisincedens transivi longe a curia nostra et numquam unicumopprobriosum audivi. Verum hoc non omnibus peregrinis, quiante nos ibi moram traxerant, accidit, sed ut legi in peregri-nalibüs, quidam ibi multum tribulati fuex - ant. Et tantum dehac civitate.
Consideratio trium ante deserti ingressum est liic prae-notanda, scilicet de asinis, camelis et de ipsasolitudine.
Antequam ingrediamur desertum, ut ipsa peregrinatiodeserti clarius pateat, tria sunt praemittenda, de quibus con-tinua mentio fit in sequentibus. Primum est descriptio